{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 412.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 412.1-4","ref":"412.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Quod quidem & gratiae & gloriae lumen appellant, quo illuminata mens, & multò magis accensa, diuinam iam substantiam, cuius calore iam feruet, induitur uelut flammam: flammam, inquam, non qualem in crinita stella siccus uapor à terra sublatus, sunit propè ignis sphaeram, quamuis id admodum simile uideatur, imò flammam su percoelestem, lucentem salubriter, non urentem. Negabit fortè aliquis mentem per quoduis lumen ad perspiciendum Deum posse perduci, quia si nulla est uisus ipsius ad sonum proportio, nimirùm neque mentis, neque luminis à mente suscepti, ideóque finiti, ulla ad immensum Deum proportio est. Nos autem respondebimus, Deum, quamuis facultatem intellectus excedat, non tamen sic alienum esse ab intellectu, sicut sonus est alienus à uisu, uel insensibile quiddam à sensu, quum Deus sit, ut Christianis placet Thealogis, intelligibile primùm, totiusque intellectualis uirtutis & actionis principium mediumque, & finis. Est igitur quaedam inter intellectum Deiumque proportio, non quia sit ulla commensuratio, sed habitudo quaedam potius, quasi materiae intellectualis ad intelligibilem formam, & effectus ad causam. Praeterea lumen illud infusum etsi terminatum euadit in mente, ea tamen uirtute praeditum à Deo infunditur, qua eam diuinae substantiae compulet, non naturali quidem, sed intellectuali potius compula. Id uerò efficere nequit radius naturalis, quia iam ab initio totus in suscipientis transiuit naturam, per se prius informem, unde & ipse caliginosus euasit, & debilis. Neque mens quum longè à diuina simplicitate degeneret, totam potest suam per idem sortiri perfectionem, ideoque aliud in ea radius est naturalis, per quem quatenus suae conuenit speciei, nonnihil intelligit: aliud uerò lumen infusum diuinitùs, quo subleuante ad gradum super se ultrà, quàm cogitari possit, eminentissimum mirabiliter eleuatur. Denique infinitas ipsa Dei haud priuationem formae significat, qualis infinitas materiae conuenit, (quumque sit inefficax & informis, meritò cognitioni inepta censetur) sed absolutam significat excellentiam, nullo prorsus subiecto contractam. Haec autem seu Sol natura sua id habet, ut mirum in modum lucendo, atque illuminando, maximè omnium mouere intellectualem uisum possit, atque uideri, & qua uirtute excedit mentem, eadem possit eandem su pra uires proprias eleuare. Neque tamen putandum est mentem essentia diuina formatam, quamuis quid ipsa sit, intelligat, ipsam tamen penitus comprehendere.","prev":{"citation":"Opera omnia 411.5-8","label":"411.5 to 411.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 412.5-7","label":"412.5 to 412.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}