{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 412.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 412.1-2-3","ref":"412.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Dixit autem ludaeo primum, non quia ludaeorum tantum, uel pręcipuen gratia salusque futura sit, non enim est apud Deum acceptio personarum, quantum uidelicet ad finem spectat, uel ad ea quae omnino necessaria sunt ad finem, sed dixit ludaeo primum, quia ludaei propter priuilegium Prophetarum atque Christi, priores ad salutem properare debent, caeteris exemplo futuri. Iustitia enim Dei ineo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, iustus ex fide uiuit.) Diuina uirrus in Euangelio per tres potissimum gra dus ad salutem felicitatemque perducit, per fidem quasi geminam atque iustitiam. Credendum enim est, non solum Prophetis Christum praedicentibus uenturum, sed etiam Apostolis affirmantibus iam uenisse. Credendum uerbis, credendum similiter & operibus, nec sola fides habenda est, & simpliciter, sed fides ipsa quam charitas comitans facit uiuam, & efficit operantem. Auditor igitur Euangelij, hac quasi gemina fide praeditus, ipsam Dei iustitiam assequi iudicatur beatitudinis effectricem, non humanam duntaxat decretis mortalium institutam, nec illam, inquam, apud Iudęos cęremonialium legum obseruatione contentam, sed Euangelicam spiritali ueritate constantem. Lex Mosaica data diuinitus, per obseruationem sui ad iustitiam perducebat, non tamen ad ipsam potissimam Dei iu stitiam. Data enim erat mancipijs, rudibus, atque pertinacibus potius, pro eorum modo ad tempus quoque uidelicet ita disposito, quam pro uoluntate praecipua Dei. Iustitia uerò Dei per legem Euangelicam reuelatur. Propheta Abacuc eiusmodi, iustum, inquit, hac fide iustitiaque iustum factum, iam diuina quadam uita uiuere. Iustitiam sacrae literae uirtutem significant uniuersam. Quam Aristoteles legalem lustitiam nominauit, & Plato in legibus praecipuam legum intentionem. Iustitia enim eiusmodi est obseruatio legum, leges autem uniuersam uirtutem spectant atque praecipiunt. In republica confirmat idem dicens: Iustitiam esse harmoniam totius animae ex omnibus simul uirtutibus resultantem. Hanc iustitiam neque Gentiles, neque Mosaici lex penitus consummauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 411.5-2-7","label":"411.5 to 411.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 412.4-7","label":"412.4 to 412.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}