{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 413.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 413.1-4","ref":"413.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/413.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/413.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/413.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Praeterea suprema mentium creatarum immenso quodam à Deo spacio distat: infima uerò ab hac, cùm utraque finita sit, finito discrepat interuallo. Interualli uerò huius ad illud nulla esse proportio iudicatur. Quòd si finitum additum infinito nullam (ut apparet) affert uarietatem, quid nam prohibet ipsam Dei uirtutem, quae spacium ad angelum usque subitò percurrit immensum, mox inde pusillum inter angelum animamque complecti, ut simul tam anima, quam angelus rapiatur. Denique si mentium generi, qua ratione mentes sunt, naturalis est instinctus ad summum intelligibilie peruidendum, quod in omni intelligibili quaerendo quaerunt, & appetunt appetendo, sequitur ut tam naturalis sit instinctus eiusmodi mentibus insimis, quam supremis, atque tam hae quandoque, quam illae terminum consequi pos sint naturaliter exoptatum. Id autem nobis appetitio ipsa naturalis ostendit, quae quum trahat ad infinitum, non potest aliunde, quam ab ipsomet infinito inseri, ac moueri, atque deni que terminari. Quod si quae à natura mouentur inferiora, non frustrà mouentur, multò minus quae à suprema ducuntur. Huius quidem radius per omnes sese ordines mentium transferens, singulas & illustrat, ut uideant, & accendit, ut ament. Quum uerò ignis atque Sol lumen latius propagare soleant, quam calorem, consentaneum est, quousque di uini Solis radius calefaciendo protenditur, eò usque multo magis posse illuminando protendi. Ergo mentes humanae sicut inde accensae diuinum quotidie appetunt bonum, ita & illic diuinum quandoque uerum illuminatae conspiciunt, atque conspiciendo uero bono foeliciter perfruuntur. Diuersi in patria gradus, & quòd omnes omnia creata uident. Ossunt autem aliae mentes alijs clarius pleniusque diuinam substantiam contueri, quatenus lumen ipsum quoad id quasi materiae perspicue praeparantur, sub Ii: diuersis perfectionis gradibus inde suscipiunt, siue pro naturae, siue pro dispositionis acquisitae diuersitate aliter atque aliter praeparentur. Maxima uero nostris mentibus uarietas ex diuersis amoris gradibus proficiscitur. Quibus quidem gradibus diuersi & uisionis, & multò magis gaudij gradus non iniuria congruunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 412.5-7","label":"412.5 to 412.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 413.5-7","label":"413.5 to 413.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/413.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/413.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}