{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 414.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 414.5-8","ref":"414.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/414.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/414.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/414.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Sicut igitur operatio eius, qua coniungitur temporaneis, tem poranea euadere consueuit: sic & illa quae aeternis, aeterna. Denique quónam pacto uisio ipsa illic mobilis sit, non uideo, ubi & uidendi uirtus tempus tum ab initio, tum uel maximè iam supereminet, & obiectum, quod uidetur, ac forma, qua uidetur, status ipse est, ipsaque aeternitas. Hinc sequitur animas Deo semel haerentes, inde discessuras esse nunquam, si modò motum iam transcenderunt, atque naturale desiderium impleuerunt. Quod quidem quum & in substantia stabili sit fundatum, & ad stabile obiectum na turaliter dirigatur, nimirum non aliam, quàm stabilem denique possessionem appetit, tanquam finem. Quid mirum si sempiterna mens, quod non propter aliud, sed propter se desiderat, desiderat ut semper habendum? Praeterea ubi naturalis sub se nulla ignorat, certè qualis illa sua possessio sit, non nescit. Quocirca si defutura est, defuturam praeuidet, ac uiuit infoelix, cum possessione tam chara aliquando, imò breui se existimet carituram. Adde quòd quicquid naturaliter cuidam adhaeret fini, non aliter, quàm ui quadam illata inde diuellitur. Quum igitur Deo mens tanquam fini coniungatur naturaliter prae caeteris exoptato, coniunctionisque huiusmodi efficiens causa ipsa sit Deus, nullaque uis maior ex aduerso queat accidere, quae uiolenter quandoque seiungat, quod Deus spontè coniunxit, proculdubiò mens à nullo unquam inde recedere compellitur. Quo autem pacto uel à certa ueritate per fallaciam, uel à puro totoque bono per uoluntatem sese auertat, cogitari non potest. Profectò neque mentis substantia permutatur, neque intelligendi perspicacia sub lumine deficit continuè confirmante: neque lumen subtrahitur unquam, quod ab aeternitate infunditur in aeternum: neque uoluntas, uel ob alterius stimulum à totius possessione recedit, uel ob taedium societatemue ab eo unquam obiecto se segregat, quod quum penitus comprehendi non possit, nimirum & semper occurrit ut nouum, & cum admiratione summa, ideoque cum desiderio continuè possidetur. Denique si quantò quid summo Dei statui propinquius est, tantò fit immobilius, mentes substantia iam diuina formatas, necesse est immobiles prorsus euadere.","prev":{"citation":"Opera omnia 414.1-4","label":"414.1 to 414.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/414.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/414.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 415.1-4","label":"415.1 to 415.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/415.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/415.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}