{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 416-2","citation":"Ficino, Opera omnia 416-2","ref":"416-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/416-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Cap. VII. Nuisibilia enim Dei à creatura mundi per ea quę facta sunt, intellecta conspiciuntur.) Si forte quaeras quomodo Deus Philosophis, perque Philosophos Gentilibus suam aperuerit ueritatem, respondet Paulus duobus praecipuè modis, per intelligibile lu Amen atque sensibile: per intelligibile, inquam, mentibus naturaliter insitum, &, ut in Republica inquit Plato, quotidie etiam superfusum. Per sensibile quoque lumen, in quo pulcherrimum mundi ordinem artificiumque mirabile mentibus per oculos offert, euidentissimum diuinorum diuinitatisque testimonium, praesertim in stupendo coelestium splendore & ordine constitutum, quo quidem coeli enartant gloriam Dei, mitto nunc quomodo lumen etiam hoc oculis manifestum incorporeumque quiddam sit atque diuinum, & quomodo per hoc, quasi uestigium quoddam, ad inuenienda diuina Deumque unum, progredi liceat. Hoc enim in libro de Sole lumineque tractauimus. Profectò Paulus ubi dixit, manifestum in illis, & ubi dicit, intellecta, lumen primum uidetur attingere, sed ubi ait, per ea quae facta item conspiciuntur, secundum lumen significare putatur. Sed quae nam inuisibilia Dei significat? Intellectuales forte substantias quae & nullo sensu uel interno percipiuntur, & sunt Dei solius effectus. Eiusmodi sanè substantias non solum Platonici, sed etiam Peripatetici, per mundanarum sphaerarum motum atque ordinem cognouerunt. Haec autem corporea facta dicuntur, quia ex materia composita sunt, intellectuales uerò substantiae, non tàm facta, quàm ex nihilo creatae putantur, huc forsitan tendit illud, opera manuum eius annuntiat firmamentum. Praeterea inuisibilia Dei dicuntur exemplaria terum omnium in ipso Deo, quae & sensum, & imaginationem prorsus exuperant. Quod quidem ad Hebraeos Paulus ita significare uidetur. Intelligigimus aptata esse secula uerbo Dei, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Nempe in ipso intelligentiae diuinae conceptu ideales omnium eorum rationes extendunt, fecit enim coelos in intellectu. Ex his ideis, uelut exemplaribus uisibilia omnia sunt effecta, ut ipsae meritò philosophicae tanquam per imagines cognoscantur. Duo quidem secula sunt aeternitas atque tempus. Verbum igitur, id est, duina ratio, rerum artifex, ita haec secula coaptauit, ut ab aeternis temporalia dependerent, item ut imagines idearum in aeternitate micantium in temporali seculo refulgerent.","prev":{"citation":"Opera omnia 416","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/416"},"next":{"citation":"Opera omnia 417.1-2-4","label":"417.1 to 417.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}