{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 417.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 417.1-4","ref":"417.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Ratio quarta. Virtutibus praemia, uitijs supplicia digna debentur. Haec cum in hcuita non tribuantur, tribuuntur in altera. Corpus autem & uirtutum & uitiorum est unà cum anima particeps. Vt igitur praemiorum quoque suppliciorummue simul sit particeps, tandem animae redditur. Neque absurdum uideri debet animas postquam à naturali habitu suo discesserint, in eundem iterum redituras esse. Siquidem planetae domicilia sua naturalia, & relinquunt, & repetunt. Elementorum quoque particulae saepè extra situm proprium expulsę diuque seiunctę, interim continuè ob ipsum uergunt, ac denique reuertuntur. Neque difficile est infinitae Dei uirtuti ubique praesenti, quae totum creauit ex nihilo, quandoque corpora dissoluta in elementa, ex elementis uicissim restantibus reuincire Idem uerò corpus ideo retexetur, quoniam eadem erit forma, quę quondam, id est anima, eadem quoque pri ma illa materia sempiterna, quae una cunctis subest. Eadem denique indeterminata dimensio materię comes. Quinetiam in hac uita idem corpus à pueritia ad senectutem habere quilibet dicitur, quamuis effluat iugiter atque refluat. Resurget autem corpus penitus immortale. Nam Deus ab initio sic rerum ordinem temperauit, ut rationali animę, quae est sempiterna uita, naturalisque forma corporis, materia sua, id est, corpus in hoc ipso congrueret, ut per ipsam semper uiuentem, semperque uiuificare naturaliter appetentem, ipsum similiter semper uiuere posset. Potentia eiusmodi, bonum quoddam est ordini uniuersi maximè consentaneum. Igitur quando Deus qui creauit ab initio, ac tale creauit, ut posset semper uiuere, quando, inquam, recreabit, proculdubio id quod conuenientissimum est, implebit, ne potentia tam bona, tanquam uniuerso congrua sit semper inanis. Praeterea crea tio illa per Deum facta, cessante mundi motu, qui quietis alicuius profectioris gratia tandem est institutus, ad aliquid duntaxat stabile dirigetur. Itaque corpus semper coniunctum animę permanebit. Rursus. Intentio naturę in generando ad perpetuitatem saltem speciei dirigitur, idque ab ipso Deo sortita est, in quo prima perperuitatis uiget radix. Quapropter intentio Dei in regenerando ad perpetuum quiddam multò magis, quam natura dirigitur. Hominem ergo incorruptibilem recreabit, non specie tantum (id enim per consuetam ge nerationem expleri satis poterat) uerum etiam numero sempiternum.","prev":{"citation":"Opera omnia 416.5-8","label":"416.5 to 416.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/416.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 417.5-8","label":"417.5 to 417.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}