{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 417.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 417.5-8","ref":"417.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Non secundum ani mam solum (nam hoc & prius habebat) sed etiam secundum corpus. Accedit ad hęc, quod in generatione quotidiana corpori iam facto accedit anima, in regeneratione illa contrà animę corpus accedit. Quare sicut uita hominis compositi pręsens caduci corporis con ditionem sequitur, ita futura illa uita compositi uicissim conditionem immortales animae consequetur, ut priuatio tandem secundum perfectissimam saltem naturalium speciem cesset in habitu. Atque mors tanquam debilissima, ut Prophetae aiunt, absorbeatur à uita. Item corpora idcirco resurgunt, ut praemia & supplicia etiam corporibus ita merentibus sempriterna in perpetuum persoluantur. Ergo sempiterna resurgent. Adde quòd etiam ideo suscitantur, ne animae semper maneant imperfectae. Cùm igitur hac in re animae ipsius perfectioni potissimum consulatur, tale reddetur corpus, quale conuenit animae. Sempiternae uerò animae corpus conuenit sempiternum, quale etiam ab ipso rerum initio tri butum fuisse literae sacrae testantur. Quod quidem munus inordinato quodam motu ad tempus intermissum, Deo tandem ita uniuersum ut melius est ordinante, restituetur. Quod autem naturalis hominis habitus ab initio talis fuerit, hinc ostenditur, quòd quantò perfectior homo est quàm bruta, taotò facilius, perfectius, saepius finem suum posse consequi debet, quàm illa suum. In praesenti uerò habitu contrà contingit. Ex quo patet homines ob id propriè, quòd à prima sua temperatione discesserint, ad felicitatem suam maxima cum difficultate contendere, facilimeque eam tunc demum assecuturos, cum in habitum priorem restituti iam fuerint. Quę quidem sententia, Zoroastris, Mercurij, Pla tonis mysterijs, atque Poëtis aurea canentibus secula, maximè omnium consentanea esse uidetur. Sed ad resurrectionem iam reuertamur. Denique Dei uirtus immensa, efficiens resurrectionis causa est. Ergo qua uitae infinitate suscitat mortua, eadem in aeternum à morte libera conuenientissimè seruat. Tantum enim reuiuiscendi miraculum uita solum sempiterna in posterum decere uidetur. Qua in re Deus omnipotens reddit corpo ra usque adeò animarum suarum imperio subdita, ut uita animae sempiterna sempiterne quoque exundet in corpus.","prev":{"citation":"Opera omnia 417.1-4","label":"417.1 to 417.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 418","label":"418","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/418"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}