{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 417.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 417.5-2-8","ref":"417.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Postremò si nalem dum addit atque diuinitas. Sempiterna uirtus, id est, infinita potestas, quam Philosophi etiam Peripathetici ex perpetuo omniformique ingentium machinarum motu perscrutari uidentur. Platonici quoque rationibus multis, quas in Theologia & in Platonem Commentarijs explicamns. Diuinam Paulus bonitatem, quatenus rerum omnium finis est, omnibusque prouidet, diuinitatem appellare uidetur, quia summa rerum causa finis est, ut Plato probat, paeripuumque nomen Dei bonum, unde diuinitas dicitur, id est, bonitas, & bonum, ut inquit Aristoteles, commune diuinum. Non utiqe dicimus Puilosophos Deitatem ipsam ex operibus inuenisse. Haec enim est ipsa Dei substantia, illis adhoc ignota, sed diuinitatem, id est, beneficam prouidamque per cuncta diffusionem, & segregatam interim excellentiam. Proinde triplicem de Deo cognitionem, quasi coelum trinum, ut in libro de raptu Pauli scribimus, esse putamus. Nam aut Deus in rebus agnoscitur, aut cognoscuntur res in Deo, aut Deus in seipso cognoscitur. Modos itaque duos, coelos quasi duos, Philosophi possedisse uidentur. Nam & quantum diuinitaris sit in mundo, & qua ratione mundi exemplar exprimatur in Deo, hactenus comprehenderunt. Quid autem ipse Deus in seipso sit, & Plato in Parmenide confitetur ignotum. Idemque Dionysius Areopagita confirmat, & solus Paulus raptus ad tertium coelum est assequutus. Inuestigandum nobis diligentius erit, cur dixerit, intellecta conspiciuntur, uidebatur enim potius dicendum, conspectu intelliguntur, nam per aspectum ad intelligentiam peruenitur, uidetur autem Paulus hic attingere, quod & Corinthijs inquit, uidemus nunc per speculum in aenigmare, tunc uerò facie ad faciem. Hic igitur exponendus ita uidetur, intellecta perspiciuntur, id est, quando intelliguntur hic à nobis per modum uisionis in speculo cognoscuntur, nam βαθοράται ita signisicat. Plato Plotinusque res ueras esse duntaxat ideas existimant, formas autem naturales rerum uerarum, id est, idearum imagines esse, ex influxibus inuisibilium idearum in ipsa mundi materia, quasi speculo resultantes ad sensum. Quarum aspectu uides homines ita falli, ut res ueras existiment, perinde ac si infantes imagines apparentes in speculo pro rebus omnino ueris accipiant. Hinc forte Salomon materiam unitatem uocat, unitatem ostentatricem, & omnia uanitas, id est, omnia fallunt, iudiciumque uanum reddunt atque falsum.","prev":{"citation":"Opera omnia 417.1-2-4","label":"417.1 to 417.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 418-3","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/418-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}