{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 418","citation":"Ficino, Opera omnia 418","ref":"418","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/418","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Quod quidem & praestantiisimae formae aduersus materiam sibi subiectam naturaliter conuenit, & ordini naturae maximè consentaneum est. Ordini irerò, ut tradunt Theologi, meritorum, id quoque magnopere congruit, ut corpora non tantum secundum uitam omnibus hominum animabus, quae uitae quędam sunt, sed pu ris etiam secundum qualitates actionesque penitus coniungantur, quemadmodum animae illae sunt coniunctae Deo. Itaque intellectus diuino lumine plenus, ac uoluntas laetitia efficaciaque incomparabili inde repleta, splendorem, efficaciam, quę ad motum in corpus mirabilem omnino transfundunt. Vt quemadmodum animae illae ad coelestium mentium, ita corpoia ad corporum coelestium claritatem uirtutemque attollantur. Neque mirum uidere debet corpus humanum natura coelo propter temperantiam non parum simile, quando rursus dono quodam coelestem formam quandam induitur, subito ad cae lestem regionem penitus eleuari, trahente uidelicet anima, infinita Dei uirtute suffulta, quae & in terra nunc à Deo disiuncta corpus contra eiementorum suorum naturam connectit, sustinet, eleuat & tunc supercoelesti coniuncta Deo, potest etiam ad sublimen attollere secum aetheris regionem. Neque penetratione tunc uel offendit aetherem, uel offenditur purissimum corpus illud, iamiam uirtute factum qualitateque aethereum.","prev":{"citation":"Opera omnia 417.5-8","label":"417.5 to 417.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/417.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 418-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/418-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}