{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 419.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 419.5-8","ref":"419.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/419.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/419.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/419.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Subdit denique haec à quibusdam ambitiosis irrideri solere, uerùm si cogantur in his rationes reddere atque acci pere diligenter, eos tandem (ut supra significauimus) reuera conuictos, tanquam pueros deridendos abire. Sed iam redeamus ad mores, quibus ordine distributis, qua ratione praemia suppliciaue distribuantur, intelligemus. Antequam uerò distinguamus, meminisse oportet mores bonos ita demum ad felicitatem conducere, si praecipuo erga Deum felicitatis authorem amore quaeruntur. Malos autem eas potissimum animas in miseriam praecipitare so lere, in quibus amor Dei omnis extinguitur. Hinc Platonicum illud: Sapienti uiro lex Deus est, insipienti uerò libido. Item illud: Beatus ille futurus est, qui humiliter diuinae legi se subijcit, miser uerò, qui eam superbè contemnit. Sunt autem mores uiuentium quatuor. Est homo temperans, continens, incontinens, intemperans. Temperans est, cu ius ratio uerè iudicat, sensualis affectus libenter obtemperat rationi. Continens, cuius ra tio iudicat quoque uere, affectus obtemperat aegrè. Incontinens, in quo etsi non malè iudicat ratio praeualet tamen corporea perturbatio. Intemperans, in quo ratiò uel consopita est, uel deprauata affectu nimium dominante, ubi ad imperium phantasiae omnia fiunt, neque affectui ratio aduersatur. Cùm hic temperantiam continentiamume dicimus, intelligimus ritu Platonico componere uel disponere animum aduersus omnes pertur bationum species, adeò ut omnium uirtutum moralium in his officia comprehendantur. Praeterea cum in anima separata phantasiam ponimus, intelligimus uel ritu Platonico sensum intimum quem in uehiculo & aethereo & aëreo collocant, sed cum passione propriè in aëreo, uel more Peripateticorum, maximè Auicennae, affectum habitumque partis etiam rationalis quam obsequendo sensibus in seipsa concepit ad passiones corporeas declinantem, ad materiamque trahentem, quo Auicenna dicit animam quasi natura quadam etiam sine electione meditationeque, & hic in altera uita intelligibili modo ad sensibilem detorqueri. Vt igitur ad institutum iam reuertamur, in animo temperato sola uis nutriendi curat corpus, Phantasia non amat ipsum, ratio odit.","prev":{"citation":"Opera omnia 419.1-4","label":"419.1 to 419.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/419.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/419.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 420.1-3","label":"420.1 to 420.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/420.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}