{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 42.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 42.1-4","ref":"42.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/42.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/42.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Et infrà: Praecedet enim uos Dominus, congregabit uos Deus Israël. Haec & alia multa .llic similia ad Messiam pertinere omnes tam Iudaei quàm Christiani consentiunt. Deinde subdit, Ecce intelliget puer(aliter seruus meus) quod iste seruus sit Messias. Declarat etiam Chaldaea translatio hunc in modum. Ecce intelliget seruus meus Messias. Rursus quid Messias iste sit Deus, Iudaei interpretes Talmu tici Esaiam hic exponentes sic ostendunt. Exaltabitur plusquam Abraham, eleuabitur plusquam Moses, sublimis erit ualde plusquam angeli. Quam uerò pretiosa sit redemptio huiusmodi per Messiam, patet per illud Esaiae: Israel suluatus est in Domino salute aeterna, non confundemini, & non erubescetis usque in seculum sęculi. Non igitur corporalis, uel temporalis futura erat per Messiam salus, qualis Aegyptiaca, & Babylonica, & similes, sed spiritalis, & sempiterna. Quamuis autem prophetia illa Esaiae. Ecce intel liget, ad lesum nostrum manifestè pertineat, tamen Rabi Salomon peruersę uoluntatis homo, ausus est uerba illa peruertere, extorquens ea ad Iudaicum populum in hodierna miseria uiuentem. Cui quidem contradicit translatio Chaldaea, sicut diximus. Contra dicunt etiam omnes antiqui ludaei interpretes Prophetarum, qui seruum illum esse Messi am uolunt, angelis ualde sublimiorem, quae excellentia plebeculae huic ludaicae uili, & uitiosae conuenire non potest. Vnde Rabi Moses Gerundensis, hoc Salomone contem pto, secutus est priscos. Itaque in Genesis commentarijs dicit, regem Messiam cor suum traditurum ad supplicandum pro Israël, ieiunia etiam pro illis, & humilima quaeque passurum, adducens illud Esaiae. ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Haec ille. Et quamuis Iudaica fex hodie multum afflicta sit, & quasi uulnerata & attrita eodem penem modo, quo Esaias Dei seruum depingit affli ctum, nullo tamen modo Esaiae uerba huic plebi congruere possunt, quòd quidem sex potissimum signa nobis ostendunt. Primùm, & si populus hic grauiter oppressus, non tamen hoc propter Gentium iniquitates, & scelera patitur, ita ut propter ludaeorum passiones & merita, Gentes quae illos affligunt, à Deo ueniam, & salutem consequantur, imò, Iudaei omnes uindictam à Deo aduersus Gentes expectant.","prev":{"citation":"Opera omnia 41.6-8","label":"41.6 to 41.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/41.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/41.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 42.5-8","label":"42.5 to 42.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/42.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}