{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 420.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 420.1-3","ref":"420.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/420.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/420.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/420.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quapropter impleto cu randi huius corporis ministerio, uis illa uiuifica, quasi contenta est uehiculo, reliquę uires animae quaecunque supersunt, sicut in hoc ipso homine temperato solitae fuerant, ueritati rerum omnium considerandę sese dedunt, & tantò feruentius quam antea, quantò sunt factę liberiores. Omnes igitur repente communi nixu curruque aethereo recurrunt in aetherem. Animus continentis fertur quidem in coelum, ut ille paulò ponst, non subito. In hoc enim appetitio phantasiae solita erat uix rationi parêre, propter corporis blandimenta uel territamenta. Ideo corporea in morte aegrè relinquit, qua aegritudine occupat parumper aciem rationis. Verùm ratio quae illam uincere consueuerat, silere iubet. Vnde sedata phantasiae quęrimonia, atque expulsa caligine, coelestis scintilla subrutilat, omnibusque animae uiribus consentientibus patria superna reuisitur. Incontinens autem serò ex his carceribus liberatur, intemperans uerò nunquam. Siquidem horum animae passionibus infectae corporeis, in tantam hac in uita insaniam prolapsae sunt, ut ipsis bonis honorum umbras temerè praeposuerint, umbras amauerint, umbrasque timuerint. Atque post hanc uitam insanire similiter compelluntur, illa quidem diu, haec semper. Quippe incon tinentis insania aliquam reperit medicinam, quia licet dominari solita fuerit perturbatio phantasiae, ratio tamen aduersari quandoque consueuit in uita. Similiter & post mortem reclamat aduersus phantasiae cuiusdam furentis insaniam, doletque se rerum sublimium possessione priuari. Haec reclamatio poenitentiaque paulatim uim actumque illius phantasiae debilitat, praesertim cum non adsint incitamenta corporea, quae eiusmodi nutriant phantasiam. Et quisque libenter auscultet medico curaturo, taedio diuturni languoris affectus, fitque perinde ac in illo qui cum horrendis uexatur insomnijs, interim quia somno non premitur, profundissimo, secum ipse inquit fortè tunc dormire se, & curis inanibus cruciari. Vnde pauor laborque minuitur. Idem forsitan apud inferos contingit incon tinenti, & quantum delirantis phantasiae minuitur strepitus, tantum augetur absolutae rationis imperium. Sic tandem animus expeditus beatitudinem adipiscitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 419.5-8","label":"419.5 to 419.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/419.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/419.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 420.4-7","label":"420.4 to 420.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/420.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/420.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}