{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 422.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 422.1-4","ref":"422.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/422.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"His admodum consentaneum esse uidetur, quatuor uicissim in campis Elysijs disponere regiones, quatuor uidelicet in Zodiaco signorum tri plicitates, quae quatuor congruant uirtutum generibus, quibus quatuor expugnantur affectus, unde serena mente lumen coeleste recipitur. Meminisse uerò oportet eos non esse inter Platonicos admittendos, qui animas in Planetarum sphaeris igneque & aëre puro ui uentes esse inter inferos opinantur. Quo enim pacto inferis deputantur, si & apud beatos sunt, & in corporibus adeò leuibus obedientibusque imperio animorum, ut inde à diuinorum contemplatione non diuertantur? Quamobrem solam eam mundi plagam ubi tumultuaria elementorum confusio dissonat, inserorum nomine Platonicè nuncupare debemus. Denique ut priscorum Theologorum sententiam de statu animae post mortem paucis comprehendam. Sola diuina (ut aliàs diximus) arbitrantur res ueras existere, reliqua esse rerum uerarum imagines atque umbras. Ideo prudentes homines, qui diuinis incumbunt, prę caeteris uigilare. Imprudentes autem qui sectantur alia, insomnijs omnino quasi dormientes illudi, ac si in hoc somno priusquam expergefacti fuerint moriantur, similibus post discessum & acrioribus uisionibus angi. Et sicut eum qui in uita ueris incu buit, post mortem summa ueritate potiri, sic eum qui falsa sectatus est, fallacia extrema torqueri, ut ille rebus ueris oblectetur, hic falsis uexetur simulachris. Propterea Christus uitae magister saepe ita pręcipit. Vigilate inquam, uigilate, ne dormientes uos Domi nus deprehendat. Rursus, Surgite iam, atque hinc abeamus. Quid nam aliud est expergisci, quàm agnoscere se in sensibus somniare? Quid uerò surgere aliud & abire, quàm ad Deum seipsa mente conferre? Neque silentio praetereundam censeo causam quandam sup plicij occultam quidem dolentibus, sed potissimam, quam Plato significauit in Timaeo, Gorgia, Rep. & interpretatus est Origenes. Deus animam certa quadam spiritalium partium, uirium, motuum harmonia ab eius initio temperauit. Temperatio huiusmodi in hominibus intemperatis iniustisque soluitur paulatim, ac dissoluitur plurimum in damnatis. Necessarium est autem ex solutione & dissolutione hac non mediocrem oriri molestiam doloremque in animo, etiam si nesciat unde & cuius gratia doleat, quemadmodum soluta naturali corporalium spitituum humorem membrorum temperie, dolor necessario sequitur, etiam si aegrotans doloris sui nesciat rationem. Non negabunt haec omnino Christianorum Theologi, sed addent (ut arbitror) poenam aliquam ex uero quodam animae damnatae iudicio, quoniam cogitabit esse se in aeternum diuina uisione priuatam.","prev":{"citation":"Opera omnia 421.5-8","label":"421.5 to 421.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/421.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/421.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 422.5-7","label":"422.5 to 422.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/422.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}