{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 422.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 422.5-7","ref":"422.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/422.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Quae ideo maxima poena est, quoniam Deus finis est cuius gratia nati sumus, cuius gratia omnia omnes appetimus atque agimus. Ideoque multo acrior est naturalis sitis, quae ad ipsum, quam quae ad potum concitat sitibundum. Sed quemadmodum si quis opio soporifero fuerit stupefactus, quamuis siti pereat, tamen sitis stimulum detrimentumque non sentiet. Opio uerò resoluto persentiet, uehementiusque uexabitur, sic animus qui Lethaeum merè flumen ingurgitauit, à Deo omnium diuersisimum, stupore circa diuinorum sensum penitus occupatus, naturalis erga Deum sitis tormenta non sentit, sed stupore tandem expullo, & acutissimè sentit, & uehementissimè cruciatur. Ac si quodammodo in uita cogitare possimus esse nos procul à Deo, occupati tamen uitae solatijs rarius hoc animaduertimus, & quando animaduertimus, speramus breui nos redituros ad patrem, ibi neque solatium mi seros, neque spes ulla delectat, quod & Acheron dici potest. Auget poenam, quòd sua se cul pa tanto priuatos existimant, propterea sibijpsis perpetuò indignantur, quod Stygis nomine significari potest. Accedit Tartarea locorum aut uilium, aut teterrimorum habitatio, ac tandem humani huius corporis cruciatus, qui in sensu Phlegethon, in animo Cocytus esse uidetur. De medio animorum statu, praecipuè secundùm Philosophos. COlet de animabus illorum sępè quęri, qui ante electionis ętatem è corporibus decesseOrunt. Plaro scribit. Herum Pamphilium, qui à morte surrexit, de aliorum statu animorum multa & stupenda narrasse, de his autem alia quaedam non multum memoria digna.","prev":{"citation":"Opera omnia 422.1-4","label":"422.1 to 422.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/422.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/422.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 423.1-5","label":"423.1 to 423.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/423.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/423.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}