{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 424.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 424.1-4","ref":"424.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/424.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/424.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/424.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Ac si animae in purgatorijs constitutae supplicijs, quamuis in deteriori habitu locoque sint, tamen ad beatitudinem usque resur gunt, nihil mirum uideri debere, illorum animas in regione indolentiae media, beatitudinique propinquiore positas, ad beatitudinem usque posse proficere. Haec de infantibus ma ximè Philosophi opinarentur. Verum de his qui ab ipsa natura omnino stolidi sunt, difficilior admodum, quam de infantibus quaestio esse uidetur. Hi enim si diu uixerint, aliquem circa materiam (quae est infimum uniuersi) habitum contrahunt, qui à Deo, quod est uniuersi summum, diuertere solet. Hic habitus animam comitans etiam separatam, adhuc fortè ad materiam uertit, atque interim auertit à Deo. Beatitudo autem nullis nisi in Deum conuersis conuenire censetur. At uerò sihi miseri sunt, cum conuerti nullo modo ad summum fato prohibente potuerint, nulla sua culpa sunt miseri, ac Deus frustra conuerti iussisset eos, qui non possent. Respondebit hic forte Peripateticus aliquis, in stultis ob nimiam phantasiae ipsius intentionem, rationem adeò uacauisse, ut non agendo habitum uon crea uerit. Habitum uerò proprium phantasiae (qui non tàm in anima est, quam in corpore animato) cessare statim composito dissoluto, quo efficiatur ut mens statim, nullo prohibente naturali radio, conuertatur in Deum, & diuinum lumen quod ubique adest, accipiens accen datur, deinde amet accensa, & amando uehementius se conuertat, breuique tempore nonnihil promerendo beatitudinem consequatur. Platonici uerò, qui habitum & in phantasia quodammodo remanente restare putant, & in rationem illi consentientem, si modo quicquam & tunc quidem coacta consenserit, inde transfundi, respondebunt, oportere prius habitum ad opposita diuertentem omnino deleri, quam superius erigatur. Sed in hoc delendo tùm genij, uim Dei uirtutem mirabiliter operari. Non enim sub diuina prouidentia minus consultum prouisumque esse mentibus, quam corporibus. Igitur sicut corporibus aegrotantibus, ubi natura morbum non potest expellere, propriaque in sanitatem uirtute redire, arte medicorum confirmata expellere consueuit, similiter & in mentibus quibus naturalis facultas corporei habitus expurgandi, reuisendique Dei deest, omnipotentem medicum uel propria duntaxat uirtute, uel ministrorum felicium ministerio feliciter utrunque peragere.","prev":{"citation":"Opera omnia 423.6-10","label":"423.6 to 423.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/423.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/423.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 424.5-7","label":"424.5 to 424.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/424.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/424.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}