{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 427.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 427.1-4","ref":"427.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/427.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/427.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"CAPVT I. AVLVS seruus Christi lesu, uocatus Apostolus, segre „ gatus in Euangelium Dei, quod ante promiserat per Pro „ phetas suos in scripturis sanctis.) Prooemium Oratorum more narrationi praeponit, in quo quidem tria potissimum efficit. Primo quidem officium suum describit, multisque breuiter rationibus comprobat, atque interim attentos auditores facit & dociles. Secundo uero conditiones eorum exponit, ad quos scribit Epistolam. Tertio denique felicitatem illis exoptat, atque interea captat beneuolentiam. Post haec autem narrare incipiet, ubi dicet primùm quidem, & quę sequuntur. Saulus quidem apud Hebraeos dictus est, Paulus autem Gentes appellatione, uidelicet unà cum professione mutata. Praeterea Pauli nomen cum Gentilium nominibus magis conuenit, ad quos praecipuè missus est Paulus, denique nomen hoc Pauli Sergij proconsulis ab Apostolo conuersi, uictori meritò competit, sicut & cognomentum ab Aphrica conuenit Scipioni. Seruum uerò se dicit Christi, cum non propriae, sed Christi gloriae ser uiat, & à seruitute uelut à conditione quadam humili ad Apostolicam mox peruenit di gnitatem. Nempe qui se humiliat exaltabitur. Apostolus missus intelligitur, cum diuina scilicet potestate. Huc tendit illud. Dabit Deus uerbum Euangelizantibus in uirtute multa. Missus, inquam, non ab hominibus, sed à Spiritu sancto, ut patet in Actis Apo stolorum, ubi Paulum & Barnabam à Spiritu sancto missos asseritur, uocatus autem piocedente quidem tempore ab hominibus. Qua sanè ratione Corinthijs inquit: Non sum dignus uocari Apostolus, sed ab initio uocatus à Deo, quando ad Apostolicum munus diuinitus est electus. Vbi Ananiae dicit Dominus: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, & regibus, & populis Isracl. Primo quidem uocatus fuit ad fidem, quando coelesti coruscatione prostratus est ad terram. Sed in uerbis modo nar ratis uocatus ad Apostolicam dignitatem, qua quidem Christum omnibus praedicaret, non Gentilibus tantum, sed ludaeis. Quod & praecedentia Lucae uerba significant. Sed ludaeis inquam, non tàm in ludaea, quam inter Gentes propriè conuersantibus. Quapropter addidit: Segregatus. Partim quidem ab alijs Apostolis atque ludaea. Hinc illud in Actis Apostolorum à sancto Spiritu dictum: Segregate mihi Paulum & Barnabam ad opus ad quod elegi eos. Partim etiam segregatus à professione Iudaica.","prev":{"citation":"Opera omnia 426","label":"PROOEMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/426"},"next":{"citation":"Opera omnia 427.5-6","label":"427.5 to 427.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/427.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/427.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}