{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 428.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 428.5-7","ref":"428.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/428.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/428.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Per haec interea duo uerba, factum secundum carnem, refellitur Manichaeus dicens: Deum corpus phantasticum ostendisse. Ex semine Dauid, ex semine Mariae uirginis descendentis à Da uide. Ac ne existimares affectionem huiusmodi nouum aliquid afferre Deo, subiunxit: Qui praedestinatus est filius Dei, id est, decretus & ordinatus ab aeuo filius Dei. Non propterea quod persona diuina per uoluntariam destinationem à patre processerit, quae est inde genita per naturam, sed quia diuinitus decretum fuit, ut ipse Dei filius incerto quodam tempore per assumptionem humanae naturae se hominem demonstraret. lure autem non prius dixit destinatus quam factus, ut ostenderet, dumtaxat affectionem coniunctionemque humanae naturae, sub praedestinatione comprehendi. Deus nullum simpliciter ad malum praedestinauit aliquando, sed ad bonum, nam infinita bonitas non decernit aliquem simpliciter, malum fore uel miserum, sed cum conditione quadam statuit, hunc si malus fuerit, fore damnatum. Simpliciter autem praedestinauit quosdam Prophetas fore uel Apostolos, uel Doctores. Similiter praedestinauit humanam naturam quandoque cum diuina iungendam. Sed ne fortè putares unà cum Nestorio, diuinum uerbum sola quadam habitationis communione hominem suscepisse, subdidit: In uirtute secundum Spititum sanctificationis ex resurrectione mortuorum lesu Chri„sti Domini nostri.) In uirtute, id est, in eadem potestate diuina, quasi dicat in unione personae. Quod autem diuina uirtus tradita Christo fuerit, inde probat Apostolus. Quod & lesus natus fuerit per uirtutem sancti Spiritus, foetum in Maria formantem, &, ut ita loquar, sanctificantem, & quia Christus Spiritus sancti gratiam suis infuderit ad uaticinium atque miracula praecipuè postquam surrexit ex mortuis. Per quam ipse prius & mortuos plures, & seipsum suscitauit à morte. Possums autem ita simplicius accommodatiusque uer bis exponere. lesus destinatus est penes Deum, & à Deo hominibus declaratus filius Dei. Sed in quo? in uirtute profecto. In uirture, inquam, miraculorum palam efficiendorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 428.1-4","label":"428.1 to 428.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/428.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/428.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 428.8","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/428.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/428.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}