{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 432.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 432.1-4","ref":"432.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/432.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Cui quidem Deo seruit Apostolus, non in cęremoniali Iudaicae legis obseruatione, sed in spiritu, non quidem affectu solo, sed etiam Euangelicae praedicationis effectu, appellant autem Euangelium filij Dei, quoniam à Dei filio reuelatum, & de utraque illius natiuitate aeterna scilicet, temporalique tractat. Quod memoriam uestri facio sine intermissione semper in orationibus meis.) Quotiescunque oro, pro uobis etiam oro. Et quomodo? Quo uidelicet modo pro me atque cha rissimi, scilicet sine intermissione, id est, continua prorsus attentione, pro eo ipso tempo re, quod orationibus destinaui. Similiter Thessalonicensibus praecipit. Sine intermissione orate. Id est summa in Deum attentione orate. Cauentes interea ne distrahamini. Obsecrans & si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in uoluntate „ Dei uenire ad ues.) Atque in hac memoria prae caeteris obsecro, ut si modo diuinę uoluntati placuerit, ad uos ueniam, saltem post longum tempus, & quomodocumque etiam cum labore, modo si iter prosperum, id est, ut tandem perueniam, atque prosim. Sed in primis si Deus uelit. Quum enim caput adiuuat, omnia membra iuuat. Fortè uerò ob uehemen tius uisendae huius ecclesiae desiderium, captus Hierosolymis Caesarem appellauit. Desiderio enim uidere uos, ut aliquid impartiar uobis gratiae spiritalis ad confirmandos uos. ) Id est, simul consolari in uobis per eam, quae inuicem sit in sidem uestram atque meam. Quid uerò postremo desiderat? ut mirificam spiritus sancti gratiam pro eorum facultate illis impartiatur, ne in materijs, sed in spiritu Deum colant. Modestè uerò loquens inquit, ad confirmandos, quasi sine illo non parum iam profecissent. Ad confirman dos inquam in fide. Per quam mutua spes augeatur, & charitas, mutuae uidelicet conso lationi futura. Perfidem, inquam, quae inuicem est, id est, communem. Nolo autem uos ignorare fratres, quod saepe proposui uenire ad uos, & prohibitus „ sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam in uobis, sicut & in caeteris Gentibus.) Postquam dixerat se desiderare atque insuper obsecrare Deum, ut Romam accederet, nunc addit, ob maximum desiderium se iter saepius tentauisse. Itaque grauissima quaedam causa iam assignanda est, ob quam non uenerit. Nulla uerò est grauior quàm diuina. Inquit e go: Prohibitus sum. Iam uerò cum suprà dixerit, se optare uoluntatis diui nae con sensum, & nunc grauissima causa significet se esse prohibitum nec aperiat, Deo probibitum intelligitur, uolente uidelicet oportunius aliquid Paulum interea facere.","prev":{"citation":"Opera omnia 411-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 432.5-8","label":"432.5 to 432.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}