{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 432.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 432.5-8","ref":"432.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Non enim dixit impeditus, ne fortè tempestate, negocijsue detentum existimares. Socratem scribit Plato, diuersa tentantem sępe à genio fuisse prohibitum, prouocatum uero nunquam. Diuinior certè causa ducit Apostolum, aliàs quidem uetans, aliàs uerò prouocans. Assignat autem rursus uehementis desiderij causam, scilicet ut aliquem fructum habeam in uobis, scilicet, ut uos spiritalem fructum feratis, atque ego referam. Sicut & in cęteris Gentibus, quasi dicat, si membra iuui, multo magis iuuare debeo caput orbis, & uos à me sperare fructum, quem & alibi protuli, nec ego, beneficij mei gratiam à uobis expeto, quia uobis & omnibus debitor sum, iubente Deo. Gręcis atque Barbaris, sapientibus & insipientibus debitor sum. Itaque in me promptum est, & uobis qui Romę estis euangelizare.) Beneuolentiam multipliciter demonstrauit atque captauit. Sed cum Gręcè scribat, hic Gręcoium more, prętei Gręcos, omnes Barbaros appellauit. Iusserat enim Deus, ut portaret nomen suum coram omnibus Gentibus & Regibus & populis Israël. Itaque Corinthijs inquit: Vę mihi si non euangelizauero sapientibus & insipientibus. Etiam doctos docere audet, & rudes erudire dignatur. Si autem quod omnibus debeo uobis reddidero, gratiam à uobis nullam posco. Quod in me est, quantum ad uoluntatem meam pertinet, quandocunque Deus uoluerit, ad eiusmodi officium sum propensus Inquit autem in superioribus in spiritu seruire se Deo, quia Christus ait, ueri adoratores in spiritu & ueritate adorant. Quia Deus tanquàm spi ritus & ueritas, sit in spiritu & ueritate colendus. Quibus in uerbis Christus & Paulus materialem cultum uel improbant, uel minimè probant. Apollonius Theaneus Pythagoricus, item lamblichus Porphyriusque Platonici, species quinque cultus esse disputant, pro quinque speciebus spirituum qui coluntur. Spiritus enim infimos crassum aërem habitantes, sacrificijs ex frugibus animalibusque coli solitos. Spiritus autem purum aërem incolentes, uaporibus, sonisque, & cantibus atque luminibus. Aetherea uerò numina orationibus luminibusque simul. Sed intellectus à corporibus separatos intelligentiae uiribus atque motibus. Horum denique patrem excessu quodam mentis, & ineffabili uoluntatis affectu. Iamblichus inter haec damnat Aegyptios, quod materiali cultu prae caeteris uterentur, aëriorumque daemonum cultores essent.","prev":{"citation":"Opera omnia 432.1-4","label":"432.1 to 432.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/432.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/432.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 411.1-2-4","label":"411.1 to 411.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}