{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 435.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 435.1-4","ref":"435.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/435.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/435.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"gratiam atque pacem, demonstrauit ingentis erga illos charitatis affectum, uiiendi desiderium diuturnum, dilationis longae causam, firmum in Euangelio institutum, Euangelij denique salutare promissum. Cùm igitur beneuolentiam ab his captauerit, salutaribusque promissis parituros mirificè fuerit consolatus, iam minis, terroribus pertinaces aggreditur, & primò quidem Gentiles corrigit, deinde ludaeos. Reuelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem, & iniustitiam eorum homi num, qui ueritatem Dei in iniustitia detinent.) Impietatem, id est, diuini cultus praeuaricationem. Iniustitiam, id est, uniuersam prauitatem inde perfectam. Veritatem Dei, id est, Dei notitiam diuino lumine habitam. Iniustitia, id est, ingratitudine detinent, ut in lumine thesaurum. Vide quàm consequenter singula singulis opposita reddat, nempe in superioribus dixerat, in Euangelio uirtutem uigere diuinam, salutem credentibus afferentem, dum in ea reuelatur iustitia Dei per geminam fidem, scilicet, per pietatem proculdubio comparanda. Hic uerò consequenter infert, diuinam iram in Euangelio reue lari de coelo uenturam ultricem, scilicet, impiorum iniustorumque, uidelicet infide, et cha ritate opera delinquentium. Potissimum uerò contra illos, qui ueritatem Dei iniustitia, id est, ingratitudine detinent. Qui, scilicet, ingenio & doctrina, & philosophica facultate caeteris excelluerint, nihilouero minus ingrati Deo fuerint. Quippe cum naturale lumen donum philosophicum à Deo tributum, tanquam iniusti Deo, ut par fuerat, non red diderint. Propterea quòd Deum hoc lumine cognitum, non ritè coluerint. Tales autem Gentiles Graecique potissimum extiterunt. Appellauit autem iram Dei graue supplicium, si Deus irasci posset, ira grauissima inferendum, Deus peccatores quidem curabiles affligit, tanquam medicus, gratia sanitatis, incurabiles autem irati more cruciat, ut disperdat. De coelo inquit, duplici forsitan ratione, & quia Christus promittitur ad iudicium de coelo uenturus, & quia sicut ordo coelestium Deum illis ostendit rectius uenerandum, sic & coelum postremò Deum uindicem patefacit. Omnino uerò quotidianum iudicium sub figura iudicij postremi significat, ut magis terreat impios. Inquit autem omnem impietatem, quia multae sunt species impietatis, quas Plato in decimo legum enumerat latius, & effulminat.","prev":{"citation":"Opera omnia 435","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/435"},"next":{"citation":"Opera omnia 435.5-7","label":"435.5 to 435.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/435.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/435.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}