{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 440.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 440.1-4","ref":"440.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/440.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/440.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/440.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Iam uerò lamblichus & Porphyrius sacros Aegyptiorum, Graecorumque, & Romanorum ritus improbauerunt, quod corporeorum uel bonorum, uel malorum gratia, corporea numina potius, quàm incorporea colerent, sed iam ad ipsum uerborum \" contextum regrediamur. Et mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & uoluerum, & quadrupedum, & serpentum.) Deum hic quidem incorruptibilem dicit comparatione hominis. Alibi uerò, inquit, qui solus habet immortalitatem, quia solus per se est imme rtalis. Simile quiddam in Timaeo Plato nosterinducit, sed aduerte precor qua arte, & quanta simul indignatione potentissimus Paulus Gentiles à summo ad infimum tanquam fulmen repente praecipitet. Tacuit enim quod summi Dei uenerationem ad stellas daemonesque deduxerint, quod quidem minus mirabile fuerat, intulit autem subito gloriam primo debitam, homini corruptibili deditam. Conquęstus est etiam, quod non hominem saltem uiuum adorauerint, sed simulachrum, nec solum hominis, sed brutorum, nec solum honestiorum saltem, sed serpentum. Inter haec considera dictum circa hominem, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Platonici enim & Homerus, atque Maro, corpus nostrum imaginem animae uocauerunt. Apostolus ad hoc alludens Gentiles uituperat, quòd nec animam ipsam hominis adorauerint, nec saltem corpus hominis animatum, quod imago animae nuncupatur, sed corporis similitudinem, id est, statuam picturamque honorauerint. Sed nunquid existimandum est, doctissimos illius Religionis Antistites pro nominibus talia coluisse? Nequaquam. Imò tam absurdè adorationis ansas uulgo dedisse. Profectò quemadmodum in Commentarijs in Platonem atque Plotinum, & in tertio de uitatractamus, sapientes antiqui mundanorum, ut aiunt, Deorum daemonumque, & numinum gradatim inde sequen tium, series quasdam longas disposuerunt. Sub qualibet stella certos ibi coelicolas, sub ijs in aëre alios deinceps, aliosque daemones, eadem scilicet proprietate cum superioribus cognomentoque praeditos. Saturnios sub Saturno, sub loue louios, & Martios atque Phoebeos, caeterosque similiter. Praetęrea sub Saturnijs, louijsúe daemonibus Saturnios homines atque louios. Animalia rursus praeter hominem ad hunc, uel alium coelestem, uel coe licolam, uel daemonem pertinentia, nec animalia tantum, sed plantas etiam & metalla, & lapides quosdam superiorum proprietates saltem imaginarias habere putarunt. Et ut in praesentia mittam, quomodo Magi per inferiorum electionem compositionemque docuerint homines ad se superiora quaedam cum inferioribus congruentia oportunè deducere. Certè religionis illius Antistites, qui ijdem atque Magi fuerunt, ubi templa coelestibus & coelicolis daemonibusque dicauerunt, serie certa dispositas ibidem, & statuas hominum locauerunt, quos prae caeteris existimabant praecipuo quodam eiusmodi numinum influxu genitos, & munere praeditos.","prev":{"citation":"Opera omnia 439.5-7","label":"439.5 to 439.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/439.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/439.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 440.5-7","label":"440.5 to 440.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/440.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/440.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}