{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 441.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 441.1-4","ref":"441.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/441.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Cap. IX. * Ropter quod tradidit &c.) Nemo grauius miserabiliusque peccat, quam qui cum „ angelo rebelli per ingratitudinem superbiamque à Deo deficit, creatore bonorumque omnium largitore. Hic enim sicut infelix angelus perpetuo peceat atque punitur. Quatenus circulo quodam à peccato in poenam, & a poena uicissim relabitur in peccatum. Propterea quod in hac circulari successione & poena peccati, saepe similiter peccatum est, producens subinde peccatum atque poenam. Hinc illud: impeij autem in cir cuitu ambulant. Hanc itaque mirabilem consequentiam Paulus serie quadam longa prose quitur, saepe uicissim culpam repetens & uindictam. Vidisti primo ingratitudinem atque superbiam. Qui cum Deum cognouissent, non sicut Deum glorificauerunt, aut grauas egerunt. Huius subinde poenam similiter atque culpam. Sed euanuerum in cogitationibus suis. Huius iterum ultionem pariter atque culpam. Obicuratum est insipiens cor eorum. Huius deinde uindictam similiter atque peccatum. Dicentes esse sapientes. Huius quoque supplicium iterumque delictum. Stulti facti sunt. Ob quam stultitiam mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei, & quae sequuntur. Quae quidem commutatio tanquam peccatum, iterum detestabile subsequentes meretur poenas pariter atque culpas. Propter quod tradidit illos Deus in desiderijs cordis eorum in im munditiam. Non autem legendum est, tradidit in gesideria, sed in desiderijs, id est, quando desiderant, tradit eos in immunditiam. Sic enim Graecus textus habet. Tradidit, inquam, non inferendo malitiam, sed gratiam subtrahen do Merito qui Deum pro inferioris amore reliquit, à Deo desertus est, & sub inferioris conditione relictus. Hic illud Augustini nostri praeterire non possum: Manifestum est, Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocunque uoluerit, siue ad bona pro misericordia sua, siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, Semper autem iusto. Sed siue inclinationes eiusmodi Deus tantum permittat, ut suprà tetigimus, siue nonnunquam quodammodo moueat, Aurelio teste, omnino diabolicis & superbis, peccatum in poenam, & poena relabi tur in peccatum.","prev":{"citation":"Opera omnia 440.5-7","label":"440.5 to 440.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/440.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/440.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 441.5-7","label":"441.5 to 441.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/441.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}