{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 442","citation":"Ficino, Opera omnia 442","ref":"442","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/442","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Quoniam subinde con iecturis affectibusque humanis inducti, in mendacia quaedam circa Deum prolapsi sunt, uel quod non minima quaeque curet, uel quod sine mediorum numinum intercessione, minus hominibus benefaciat. Licet etiam simulachra culta Gentilibus mendacia dicere. Quae quidem à Philosophis concessa & confirmata uidentur. Duo uerò potissima in cultu Gentilium detestatur. Vnum quod multi obliti creatoris, adorauerint creaturas. Alterum quod plurimi suppremum cultum affectumque mentis summo Deo debitum propter auaritiam libidinemque ad numina quaedam mundana, praesertim propinquiora \" traduxerint. Atque ut declaret libi primo summum cultum attribuendum, dixit: Qui „ est benedictus in secula amen.) Ter uerò repetit. Tradidit illos Deus & quae sequun \"tur.) Forsitan ut nos admoneat, Deum pro tribus impietatis gradibus, ter impios desti tuere, nam incipienti quidem impietati, ipse quoque incipit spiraculum suum influxumque remittere. Crescente uerò magis gradatim magisque remittit. Consummatae denique impietati retrahit penitus atque deserit, summamque contra impios licentiam & potestatem perturbationibus omnibus quomodolibet incidentibus daemonibusque concedit, tradere enim id significare uidetur. Praeterea tradit, quasi tribus furijs agitandos, primo quidem perturbationibus sensuum, ut ita loquar, inertibus, secundo autem astutioribus, tertio rationi iam malignitate peruersae. Tradit autem ubique exterminatoribus angelis, quos im pij omnes imitantur & colunt. Si quaeris exemplum, quo planius cognoscas impios ob culpas suas à Deo destitui, non mutato Deo, considera Solem suum apertis oculis com muniter lumen infundere, sed conniuentibus oculis magis paulatim atque magis, minus gradatim lucis minusque tribuere. Penitus uero clausis nihil penitus impertiri, sed eiusmodi oculos tenebris quodammodo tradere, ut qui dedignatus Solem hallucinari caecutireque coeperat paulatim, iam ut parest, tenebris obrutus offendat passim promeritis atque cadat. Trinum Platonici lumen animis putant infundi diuinitus, sicut & oculis à Sole trinum. Primum quidem naturaliter unicuique proprium. Secundum uerò commune contemplantibus superinfusum. Tertium denique coelicolis animisque, uel ad coelum iam reuersis, uel hic nonnunquam abstractis exhibitum uel ostensum. De duobus quidem primis Plato exemplo Solis loquitur in Republica. De tertio autem in conuiuio atque Phaedro, quod quidem ad beatos, uel abstractos animos ita se habet, sicut lux pura Solis ad coelestes coelicolarum oculos se habere putatur. Primum itaque lumen Deus non aufert peccatoribus, sed relinquit ad poenam, secundum uerò magis minusne negat, & perditis omnino negat. Tertium postremo in patria quidem largitur aeternum, extra patriam uerò mentibus humanos aliquando limites excedentibus sub quadam coruscatione reuelat, humanasque fallacias arguit. Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax. Quomodo qui non probauerunt Deum habere in notitia, in mala omnia dilabantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 441.8","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/441.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/441.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 442-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/442-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}