{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 442-2","citation":"Ficino, Opera omnia 442-2","ref":"442-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/442-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Cap. X. CT sicut non probauerunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reproVbi Latinè dicitur sensum, bum sensum, ut faciant ea, quae non conueniunt.) Graecè habetur intellectum. Sensum igitur intelligi intellectum merito, quia Snondum resipiscunt, in alia flagitia cadunt pro eadem culpa. Paulus peccato poe nam assimulat, ut sicut peccauerunt id sensu Dei, sic in sensu proprio puniantur, & sicut non agunt officia conuenientia consentaneaque notitiae Dei, sic in flagitia dignitati homi nis non conuenientia corruant. Iam uerò à libidinibus non humanis tantum, sed immanibus cum stomacho suprà narratis, ad iniquitatem multiplicem dilabuntur, diabolica spiritus malignitate productam. Quid uerò significat, non probauerunt Deum habere in notitia? Certe opera nulla declarauerunt Dei notitiam se habere. Quam tamen habuisse huisse Paulus confitetur. Nullum enim officium praestiterunt huic notitiae consentaneum. Inter haec aduerte Paulum magno significationis pondere protulisse, Deum habere in notitia, potius quam Dei habere notitiam. Siquidem notitiam Dei habent, quicunque de illo rationibus ueris pro arbitrio disputant. Sed in hac Dei notitia.","prev":{"citation":"Opera omnia 442","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/442"},"next":{"citation":"Opera omnia 443.1-4","label":"443.1 to 443.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}