{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 443.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 443.5-7","ref":"443.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/443.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"deo in eos inuectus Apostolus, inquit: Repletos omni iniquitate.) Etiam qui „ solet esse breuis, prolixior nunc apparet, indignatione concitus longiore, quadam inuectiua, more etiam inculcantium, complurima impiorum ueneficia, & facinora congerit, ut ueneficam pariterque miseram impietatem tot tantisque facinoribus, supplicijs simul oppressam procul aufugere totis uiribus omnes admoneantur. Cum dicit repletos omni iniquitate & quae sequuntur.) Duobus modis miseram„ impietatis culpam exaggerat. Tum quia in ea atque ex ipsa existunt omnia uitia, tùm etiam quia singula sunt ad summum. Quod sapientiae liber affirmat, infandorum idolorum cultura omnis mali causa est. Iniquitate, id est, iniustitia. Sic enim propriè textus habet graecus, & ipsa iniustitia significat omne uitium. Hinc illud loannis, omne peccatum est iniquitas. Sicut & iustitia legalis uirtutes omnes, Aristotele etiam teste, compre hendit. Iniustum enim est, quod contra legem. Omne uerò peccatum contra legem est diuinam & naturalem atque ciuilem. Iniustitia auersio quaedam est à Deo. Auersio haec in omni peccato prorsus includitur. Diuidit Paulus iniustitiam deinceps in multa peccata, propter uarias omnesque iniquas ad creata conuersiones. Sed primo repetit pertinentia quaedam ad libidines supra narratas, sed hîc perpetratas potius, per legis uel personae contemptum. Nequitia enim apud ueteres licentiosa quaedam lasciuia est, quae continere se nequit. Fornicatione.) Fornicatio est concubitus omnis lege prohibitus. Vbi enim Latini„ codices post iniquitatem habent malitiam ex πονηρία graeca traductam, ego libentius pono nequitiam, & uerbo gręco magis aptam, & cum fornicatione proxima congruen tem. Deinde ad noua crimina peruenitur ad auaritiam, scilicet & malitiam, uel prauitatem. Vbi enim post auaritiam κακία graeca traducitur nequitia, malo equidem malitiam uel prauitatem interpretari. Id enim Etymologiae magis consonat. Auaritia siquidem libidinum explendarum gratia pecunias affectamus. Nam astutia prauitateque ad libidi\"nes & pecunias utimur consequendas. Plenos inuidia, homicidio.) Accumulat deinceps imiustitiae crimina.","prev":{"citation":"Opera omnia 443.1-4","label":"443.1 to 443.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/443.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 444.1-4","label":"444.1 to 444.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/444.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}