{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 444.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 444.1-4","ref":"444.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/444.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Non satis huic erat bona sibi opinabilia comparare, nisi eadem impedire alijs cogitaret, itaque inuidet habentibus uel habituris, & ob inuidiam, homicidia machinatur. Plenos id quoque magis adauget contentione, dolo.) Inuidus ubi nec proximum perdere nequit, contentione saltem aperta, uel clam dolis aggreditur, malignitate. Si minus obiurgare fraudareque potest, saltem uenefica uoluntatis malignitare imprecationibusque semper insequitur. Susurrones, detractores) Malignus enim dum uirus intimum aliter euomere nequit, uerbis uel palam, uel clam euomit. Quid enim magis contrà beneficum Dei bonum, quàm maleficijs adeò Deo odibiles.) delectari. Sunt autem odio Deo, quia dum mala uolunt, bona nolunt. Si haec nolunt, Deum consequenter bonorum principium minimè uolunt. Ob hoc igitur & propter superbiam inuectionemque malorum sunt odio Deo tanquam osores Dei. Hinc iam non humani, sed diaboli sunt. Contumeliosos, superbos, elatos.) Non solum maledicunt absentes, sed etiam ad contumeliam ueniunt in praesentia. Neque uerbis contenti sunt, sed opera contra ius separare conatur. Ac se quidem extollere, caeteros uerò deprimere. \" Inuentores malorum.) Leuia fortasse putant consueta damna. Ad noua quaedam ex\"cogitanda maleficiorum genera omnes ingenij neruos intendunt. Parentibus non „obedientes) Hactenus insequutus est iustitiae culpas affirmatiuas, quae plurimum in commitrendo uersantur, deinceps autem negatiuas, quae potissimum consistunt in obmittendo, persequitur, & sicut in illis enarrandis incoepit à Deo, sic in istis incipit à paren tibus, qui nobis in terra quasi sunt pro Deo. Parum istis fuerat proximis malefacere, nisi \" etiam à parentibus rebellarent. Insipientes.) Merito tam dementes iudicari possunt \" tanquam paternae, & cuiuslibet disciplinae prorsus expertes. Incompositos. ) Id est, procul à compositione, quasi conuentis pactionibusque non stantes. Neque id quidem mi \"rum. Siquidem paterna iura iam fregerint sine affectione. Absque foedere.) Si Deum non diligunt, nec parentes quidem. Item si non parentes, quomodo caeteros? Si neminem diligunt, quónam sociatis foedere, id est, iure uel promisso cuiquam deuinciri poterunt? Sine misericordia.) Merito, cum charitas omnis iam refrixerit, humanitatemque omnem prorsus exuerint, homini uel miserabili, nec adminiculum subministrant ullum, nec saltem animi misericordia mouentur. Ideò nec homines sunt habendi.","prev":{"citation":"Opera omnia 443.5-7","label":"443.5 to 443.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/443.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/443.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 444.5-7","label":"444.5 to 444.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}