{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 445.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 445.1-4","ref":"445.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/445.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Cap. XI. Ropter quod inexcusabilis es, ô homo, omnis qui iudicas.) Postquam proba. 10 uit Gentiles non esse iustitiam consequutos per ipsam duntaxat ueritatis cognitionem, qua in primis gloriabantur, neque uenia dignos esse ostendit, neque lu dęos assequutos esse iustitiam ex priuilegijs multis gratia diuina susceptis, quibus insolenter extollere se solebant. Quo quidem efficitur, ut utrisque necessaria sit ad salutem gratiae Euangelicae uirtus. Primo igitur disputat, ludaeos perfectionem iustitiae non adeptos ex lege, deinde nec ex genere, tertio nec ex ipsa circumcisione. Principio nobis considerandum, quemadmodum Iudaei pariter atque Gentiles Christiani iam facti, adhuc de priori uita insolenter se inuicem iudicabant. Iudaei enim Gentilibus frequenter obijciebant, eos absque Dei lege uixisse quasi prophanos, atque Idolis immolasse. Gentiles contrà ludaeis quotidie obiectabant, illos acceptam à Deo legem minimè seruasse, ingratosque diuinis priuilegijs extitisse. Primo itaque Paulus de iudicio minus recto utrosque condemnat, humanum quidem iudicium uniuersaliterimprobans, probans uerò diuinum. Propter quod inexcusabilis es &c. ) Quasi dicat, propterea quod uos Gen „ tiles ueritatem Dei in iustitia uestra detinuistis, & cognito Deo fuistis ingrati, excusatione caretis, neque meremini ueniam, simulque tu ludaee propter acceptam legem, non es excusatione & uenia dignus. Ideo in quo alteruter iudicat damnatque alterum, ipse quoque clam suo iudicio condemnatur. Quippe cum in simili quodam crimine deprehendatur. Dicit autem, ô homo, ut uterque meminerit se non diuinum esse, sed humanum. Ideoque in iudicando facilè falli posse, atque esse similiter culpis iudicioque obnoxium. Inquit praeterea, omnis. Vt quamuit incoeperit à Gentilibus, tamen mox comprehenderet & ludaeos. Quos & inprincipio complexus est, ubi dixit: In Euangelio diuinam uigere uirtutem, in salutem omni credenti, ludaeo primum & Graeco. Et in disputationis huius progressu ludaeum simul repetit atque Graecum. In quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas. Eadem enim agis, quae iudicas.) Sed quomodo eadem? In effe „ ctu saltem aut genere, si minus in modo atque proprietate. Si ludaeus ingratitudinis in Deum damnat Gentilem, quod Philosophico ingenio & scientiae munere gratus Deo non fuerit, similiter & Gentilis ludaeum accusabit ingratum, quod praerogatiuis multis à Deo tributis gratus minimè fuerit. Rursus si ludaeus Gentilem tanquam naturalis legis praeuaricatorem proculdubio nuncupabit.","prev":{"citation":"Opera omnia 444.5-7","label":"444.5 to 444.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/444.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 445.5-7","label":"445.5 to 445.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/445.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}