{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 445.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 445.5-7","ref":"445.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/445.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Gentilium leges idolatriam quidem prę cipiebant, fornicationem uerò animaduertere negligentius uidebantur, utrunque. Iudaeorum lex censura seueriore, notabat. Iudaeus ergo manifestam in Gentili idolatriam fornicationemque damnabat. Gentilis in ludaeo taxabat occultam. Simili ratione deinceps de culpis quoquomodo communibus alter alterum mutuo condemnabat, & uterque dum accusabat alterum, damnabat quoque seipsum. Scimus autem quod iudicium „ Dei est secundùm ueritatem in eos qui talia agunt.) Apostolus hos altercantes ita mo net: ludicium istud uestrum in opinione uersatur, & perturbatione peragitur. Nos autem Apostoli scimus & certi sumus, uos interim à superiore ludice iudicari, introspiciente ueritatem, quamuis occultam, & animaduertente in eos qui subiecti criminibus, non sua quidem purgant, sed obiurgant potius aliena non emendationis quidem gratia, sed superbiae causa. Quod autem de opinione dicebam, Plato in Timaeo confirmat his uerbis: Veritatis quidem intelligentia certa Dei propria est, opinio uerò hominum. Cùm uerò dicit, talia agunt, non solum significat reliqua crimina, sed hoc potissimum, quod tu alios iudices atque damnes, praesertim cum sis ipse damnandus, iudicandique officium, quod solius Dei est tibi insolenter usurpes. Existimas autem hoc, ò bomo, qui „ iudicas eos qui talia agunt, & facis ea, quod tu effugies iudicium Dei.) Si Deus ut „ modo dicebam secundùm ueritatem iudicat, id est, penitissimam inspicit ueritatem, neque perturbatione mouetur, existimare non debes tu, ô homo, scilicet terrenum animal, te diuinam ultionem effugere posse. Huc tendit propheticum illud, quò ibo à spiritu tuo, aut quò à facie tua fugiam, si ascendero in coelum tu illic es, si descendero in infernum ades. Item, nec est quo se abscondat à calore eius.","prev":{"citation":"Opera omnia 445.1-4","label":"445.1 to 445.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/445.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/445.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 446.1-4","label":"446.1 to 446.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/446.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/446.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}