{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 449.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 449.1-4","ref":"449.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/449.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/449.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/449.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Deus pensat opera, non personas, Iudaeos atque Gentiles aequè damnat, quamuis illi sine lege, hi cum lege delinquant. Cap. XIIII. Loria autem & honor, & pax omni operanti bonum, Iudaeo primum & Graeco. Non enim est acceptio personarum apud Deum.) Superioris disputatio. „ nis huius discursum, quo Gentiles ludaeosque redarguit in minis malisque conclusit. Iam uerò similem discursionem repetens reprehensionis utrosque, & ab utrisque in primis beneuolentiam captaturus, à pollicitationibus foelicibusque auspicijs facit exordium, & quia ludaeos est alicubi maiori crimine grauaturus. Iudaeo primum suo more repetit, & merito primum. Iudaeis enim primis diuinitùs promissa sunt optima. Cae teri uerò in eorum promissiones intrauisse dicuntur. Gloriam & honorem in superioribus exposuimus. Quòd autem ibi dixit, incorruptionem, hic pacem nominare uidetur. Quoniam pax concordiaque in uiribus animae partibusque, corporibus praesertim, concordia mentis humanae cum Deo totum hominem quondam promiserat immortalem, iterumque promittit. Huc tendit Platonicum illud in Charmide: Consummata animi temperantia temperatum corpus immortaleque efficere potest. Etsi primò promissa sunt ludaeis bona, nihil tamen prohibet, quin Gentiles pariter assequi ualeant, si bona pariter operentur. Iudaei quinetiam non aliter consequuntur, quàm si bona similiter operentur. Qua quidem ratione dixit, Non enim est acceptio personarum apud Deum. Hac interim ratione Paulus saepe repetit opera, ut ludaeorum insolentiam reprimat communiter confidentium priuilegijs suis legibusque, cerimonijs etiam absque opera sua, uel alia gratia se & scelerum impunitatem reportaturos, & salutem prae caeteris habituros. Vbi uerò culpatur acceptio personarum, eiusmodi acceptio est, rationem duntaxat habere personae, & solius personae alicuius propriae gratia, absque alia dignitate, uel ratione prorsus ulla plus alteri tribuere, quàm alteri, uel bonorum, uel malorum, quae utrique alioquin aequè merentur praecedentibus operibus, uel nullo modo merentur. Delectum huiusmodi nullum in retributionibus malorum, uel bonorum pro meritis Deus habet. Forsitan uerò habet inuocationibus quorundam sola gratia factis. De quibus sanè, ubi de praedestinatione agitur, est tractandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 448.4-7","label":"448.4 to 448.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/448.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/448.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 449.5-7","label":"449.5 to 449.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/449.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/449.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}