{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 45.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 45.1-4","ref":"45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/45.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Inimicos uocat pertinaces Hebraeos. Dauid loquitur saepe sub nomine suo de Messia, quem sciebat è sua stirpe pullulaturum, sic autem inquit: Congregata sunt super me flagella, & ignoraui, dissoluti sunt, neque compuncti sunt, tentauerunt me, deriserunt me derisu, & striduerunt dentibus suis super me. Dederunt in escam meam fel, & in siti mea potauerunt me aceto, circumdede runt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Effoderunt manus meas & pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, & uiderunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, & super uestem meam miserunt sortem. Captabunt animam iusti, & sanguinem innocentem condemnabunt, & factus est mihi Dominus in refugium. Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput Gentium, populus quem non cognoui seruiuit mihi, in auditu autis obediuit mihi. Scribantur hęc in generatione altera, & populus qui creabitur, laudabit Dominum. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum Gentium reuelauit iustitiam suam. Dabo tibi Gentes hęreditatem tuam, astiterunt reges terrae, & principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, & aduersus Christum eius. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, & in retributionem, & in scandalum. Obscurentur oculi eorum ne uideant, & dorsum eorum semper incurua. Effunde super eos iram tuam, furor irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, & in habitaculis eorum non sit qui habitet. Quoniam quem tu misisti persecuti sunt, & super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Appone ini quitatem eorum, & non intrent in iustitiam tuam. Deleantur de libro uiuentium, & cùm iustis non scribantur. Ego sum pauper, & dolens, salus tua Deus suscepit me. Non erat pauper Dauid rex, sed Messias ex eo pauper nasciturus. De Iuda proditorem sic praedixit Dauid. Qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. De Iudaeis iterum: Sic odio habuerunt me gratis, de quibus Apostolus sic uaticinatus est. Implebunt peccata sua semper, peruenit enim ira Dei super illos usque in finem. Sic ergo prae dixit sempiternam ludaeorum, & pertinaciam, & miseriam. At cur praetermissurus, quòd Hieremias de Christi uenditione à luda facta, & pretio, & agri emptione, quemadmodum in Euangelio traditur, apertè praedixit? inquit enim: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quòd appretiauerunt à filijs Ifrael, & dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.","prev":{"citation":"Opera omnia 44.5-7","label":"44.5 to 44.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/44.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/44.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 45.5-8","label":"45.5 to 45.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/45.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}