{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 452.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 452.1-4","ref":"452.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/452.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/452.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/452.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Ex hoc igitur, quòd conscientia de bo no uel malo testificatur, coniectamus in penetralibus animi leges extare. Quarum obseruatione uel praeuaricatione aliquid iustè uel iniustè factum dijudicetur. Iam uerò conscientiae uirtus causam pro anima, uel contra animam agitans coram intimo lumine, tanquam ludice leges habente, testes producit in medium, cogitationes recordationes frequentes, quae nonnunquam nos accusant, ratione quadam obijcientes aliquid mase factum. Quandoque etiam cogitationes aliae surgunt contrà defendentes illud, alia quadam ratione non esse damnandum. Atque ita saepe mutua quadam alteratione uicissim, donec his ista sub iudice recognoscente interim conscientia dirimatur. Accusatio uerò defensioque & iudicium absque notitia quadam legis agi non possunt. Per haec igitur confirmatur, moralium legem esse mentibus nostris impressam. Per quam prudentior, & temperantior aliquis sine scriptis legibus uitam quodammodo iustam agat. Scripturae uero leges imprudentibus improbisque uidentur, armatę insuper ad compellandos, qui leges intimas neglexerunt. Ideò scribit ad Timotheum, legem iusto positam non fuisse. Proinde meminisse debemus, trinum esse iudicij diem. Vnum quidem uniuersalis iudicij in ultimo seculorum. Aliud autem subitò post finem uitae cuiusque, aliud quoque quotidianum, ultimum quidem uniuersale in particulari post uitam repraesentatur, & utrunque in quotidiano refertur. Paulus igitur à quotidiano incipiens etiam ad duo reliqua peruenit. Profectò quotiens aliquis se reuocans ab externis ad intima, ut pręcipit prouerbium, seipsum quandoque recogniturus, totiens in controuersiam eiusmodi trahitur, sub intimo iudice dirimendam iudicis uniuersi uicario. Atque hoc ipso tempore, quo se quodammodo à corpore separat, in iudicium peruenit simile iudicio animarum à corpore seiunctarum. Sed quotidianum hoc iudicium planè differt ab alijs, quòd in hoc alteratio paulatim uicissimque, sicut diximus, agitatur. In caeteris autem non agitur controuersia dubia, sed tota huiusmodi controuersia in subitam ab iudice recordationem sententiamque producitur. Quemadmodum Augustinus in ipsa Dei ciuitate declarat. Diem uerò tempus illud appellat, exprimens diuini iudicis certitudinem, qui illuminabit abscondita tenebrarum. Et, ut improbi meritò terreantur, hominum occulta non minus, quàm manisesta discernet, atque iudicabit. Euangelium uerò apud Matthaeum tempus illud appellat noctem, tanquam nobis incertum. Media nocte clamor factus est. Fiet autem iudicium per lesum Christum, quem Deus omnipotens iudicem uiuorum mortuorumque constituit. Inter hoc Apostolus praedicationes epistolasque suas suum nominat Euangelium.","prev":{"citation":"Opera omnia 450.5-7","label":"450.5 to 450.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/450.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/450.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 452.5-7","label":"452.5 to 452.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/452.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/452.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}