{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 453.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 453.1-2-4","ref":"453.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/453.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/453.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/453.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":") Praerogatiuae ludaeorum forsitan „ aliquis derogabit, quasi propter ingratitudinem suam diuinorum eloquiorum amiserint digni tatem. Huic obiectioni respondet, incredulitatem illorum Dei fidem euacuare non potuisse. Obiectio quidem est eiusmodi: Quid autem si quidam illorum non crediderunt, nunquid inde con uincitur nihil amplius esse ludaeo? Non crediderunt autem primò quidem legislatori, ut inquit Dauid, non crediderunt uerbis eius: deinde nec Prophetis fidem adhibuerunt. Quod Ezechiel ita confirmat: Increduli & subuersores sunt tecum. Denique assensum filio praestiterunt. Itaque ubi dicit: Nunquid incredulitas, &c. ) Obiectionem eiusmodi soluit argumento quodam, ad inconueniens deducente. Quia si propter quorundam incredulitatem praerogatiua Iudaeorum è medio tolleretur, hinc utique sequeretur, insidelitate hominis, Dei fidem euacuari, atque disperdi. Quod quidem dictu nefas. Perinde ac si dicat: Nunquid incredulitas eorum, qui non crediderunt, Dei fidem euacuauit?. Quod quidem duplicem habet sensum: nam aut fidem significat, qua in Deum creditur, aut Dei fidem, qua quidem Deus fidelis in promissis implendis existimatur. Ex hoc autem quod aliqui minimè crediderunt, reliquorum fides credentium non euanuit. Neque rursus ex hoc ipso Dei fidelitas in promissis implendis diminuta esse potest. Quae tamen sublata iam esset, si propter quorundam incredulitatem accideret, nihil am plius esse ludaeo. Promisit enim Deus, populum illum multum, magnumque efficere. Quod quidem patet in Genesi: Multiplicabo semen tuum. Est autem Deus uerax, omnis autem homo „ mendax.) Latini codicis est, habent: Graeci esto, atque ita legit Athanasius. Esto igitur, id „ est, palàm ab omnibus affirmetur. Iam uerò Paulus hoc quidem absurdum esse declarat, propter humanam incredulitatem fidem disperdi diuinam. Nam Deus quidem uerax est, & tamen omnis homo mendax. Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax. Hinc patet mendacium infidelitatemque hominis diuinae ueritati non adhaerentis, ueritatem fidemque non auferre diuinam. Promisit uerò Deus ludaeis aliquid absolutè, aliquid autem cum conditione quadam, absolutè quidem legem, atque Christum. Haec igitur firmiter, ut promiserat, sic impleuit, nec ob illorum perfidiam retractauit. Haec enim nec pro dignitate suscipientium dantur, sed decreto diuino, nec ullis meritis compensantur. Cum conditione uero mundanam nonnunquam promisit prosperitatem, si uidelicet in fide pietateque firmiter permanerent.","prev":{"citation":"Opera omnia 454.9","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 453.5-2-8","label":"453.5 to 453.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/453.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/453.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}