{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 454.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 454.5-8","ref":"454.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Hinc ergo conducitur Iudaismum circuncisionemque interiorem, exteriori praeferri, idque ipsum est, quod inquit, cuius scilicet interioris circuncisionis laus non ex hominibus, sed ex Deo dependet. Huc tendit & illud, quod Corinthijs inquit: Non enim qui seipsum commendat, & quae sequuntur. De praerogatiua iudaeorum, & quomodo illorum infidelitas non mutauit, promißiones Dei. Cap. XVIII. Vid ergo amplius est ludaeo? aut quę utilitas circuncisionis? multum per omnem modum. ) Postquam Apostolus demonstrauit ludaismum, ad quem legis susceptio & circuncisio pertinet, ad salutem non satis efficere procul ab obseruantia legis, per quam quidem obseruationem Gentilis sine exteriori ludaismo, id est, sine lege scripta, atque circuncisione fructum utriusque consequitur, obijcit ad ista nunc, atque respondet, nempe si, ut dictum est, nec uerus ludaeus, nec uera circuncisio in ceremonijs, sed in affectu consistit, quidnam amplius ludaeo, quam caeteris est tributum? Nil sanè uidetur, plus tamen apparet esse concessum, ubi Dins in Deut. dixit: Te elegit Dinis „ Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Aut quae utilitas circuncisionis.) Scilicet exterioris? utilis tamen esse debet, quum Deus ipse mandauerit. Esaias autem inquit: Ego Dins docens te utilia. Itaque quum subdit, multum quidem quaestionis dirimens. Primò quidem praerogatiuam ludaismi defendit: deinde circuncisionis utilitatem propria ratione tuebitur. Profectò ludaeo amplius est tributum, itaque ut magnitudinem ostendat, respondet, multum, ut numerum quoque comprehendat, adhibet, per omnem modum scilicet, non tam in diuinorum contemplatione, quam in rerum humanarum dispensatione. Primum confirmat Dauid, notus in Iudaea Deus. Idem quoque secundum, non fecit taliter omni nationi. Amplius quoque habent, quantum spectat ad patres, ad promissiones, ad prolem. Quae Paulus in sequentibus enarrabit, quorum est adoptio filiorum Dei, & gloria, & testamentum. Ac ne in tot tantorumque uel significatione, uel enumeratione bonorum, superbiam augeat ludaeorum, nihil à ludaeis gestum narrat, sed duntaxat diuinitùs attributa, existimatque caetera munera ad hunc finem his à Deo concessa, quia filium suum destinauerat, corpusque est stirpe ludaica suscepturum. Id autem & illa non pro meritis ludaeorum, sed propria uoluntate decreuerat.","prev":{"citation":"Opera omnia 454.1-4","label":"454.1 to 454.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 454.9","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/454.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}