{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 458.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 458.1-4","ref":"458.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/458.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/458.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/458.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Exprimit igitur, quam propensi ad quaeuis facinora putandi sint, quandoquidem „ ad homicidium etiam Prophetarum praecipites efferuntur. Contritio & infoelicitas in uijs „ eorum.) Post pedes consequenter uias attigit, id est, motus actusque scelestos. In his autem contritionem collocat, & miseriam, supplicia uidelicet uerborum, & operum pessimorum. Siquidem ipsi etiam in hac uita suis flagitijs obiter, uelut offendiculis tribulisque con teruntur, atque cruciantur. In uita uerò futura miseria premuntur aeterna. Viam pacis non cognouerunt.) Quoniam rectam compendiariamque uiam ad beatititudinem, in qua sola pax & quies esse potest, non cognouerunt, id est, non elegerunt. Consequenter hac uia reli cta, quae unica est, per uias distrahi multas, in uiasque pererrant ad pessimos habitus, infoe „ licitatemque deducentes. Non est timor Dei ante oculos eorum.) Quod hic postremum posuit, omnium principium est malorum. Sicut enim sapientiae quidem principium est timor Duni: sapientia uerò principium rectè foeliciterque agendi, quod & Plato in Euthyde mo demonstrat, sic non timere Deum origo est ignorantiae, quasi caecitatis in eligendo plurimum aberrantis. Atqui hinc obliqui infoelicisque itineris est origo. Dixit autem ante oculos, ut admonet non leuiter, sed assidue ualdeque uerendum esse Deum, & eiusmodi redolentiam pro indice simul, atque duce actionum omnium semper habendam. Scimus au tem quod quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur.) Nonnulli apud ludaeos su periora Dauidis uerba aduersus Nabuchodonosor Babyloniae regem exercitumque eius dicta interpretantur. Esto igitur, & Esaias si placet loquatur, & de Gentilibus. Omnino uerò quoniam utrique in lege Mosaica fundati loquuntur, pro lege sunt habendi, ad instructionem populi Iudaici missi diuinitùs. Quamobrem etsi uerba eorum, uel Gentes tangunt, uel complectuntur omnes, tamen ad castigandum populum, cui praepositi sunt, ubique contendunt, & ideò praecipuè ad eos scilicet formandos, qui in lege sunt, loquuntur. Atque idcircò si quando Gentiles tangunt, illorum interim cognomento exemploque ludaeos „ quoque comprehendunt. Vt omne os obstruatur.) Quae nam est intentio Prophetarum, ubi omnes pariter detestantur? Vt nullus audeat ulterius se iactare, quasi prudentem, „ aut iustum. Et omnis mundus subditus fiat Deo.) Omnes errata sua pariter recognoscant, & quàm minimè sufficientes sibi sint, perpendant, ideoque Dei gratiam semper expectent. Quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo.","prev":{"citation":"Opera omnia 457.5-8","label":"457.5 to 457.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/457.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/457.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 458.5-8","label":"458.5 to 458.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/458.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/458.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}