{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 459.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 459.5-7","ref":"459.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/459.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/459.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/459.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Ipsius Dei gratia nos iustos efficit per redem ptionem, quae est in Christo lesu, id est, per hoc medium, quia misit lesum, qui nos à culpis, quasi reos sua pro nobis satisfactione redimeret. Satisfactione, inquam, sustinendo pro nobis mortem. Cui quidem propter originale peccatum obnoxij omnes eramus. Eiusmodi uerò satisfactio non aliter ad nos pertinere potest, quàm per fidem. Qua quidem credamus redemptorem nostrum esse lesum Christum, ideò subditur: Quem pro „ posuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius. ) Proposuit, id est, praedestinauit, & palàm pro omnibus posuit humani generis cum Deo conciliatorem, in sanguine suo, id est, mirabili suijpsius sacrificio per fidem duntaxat ad nos pertinente. Vbi uero propitiatorem dicit, Mosaicum tangit propitiatorium. Quod quidem, ut inquit Philon, arcae erit operculum, cherubinis geminis insignitum, ut nostri exponunt, Christi symbolum. Qui & Ecclesiam & Arca protegit, & sicut figuratur Cherubin, humanus est, pariter & diuinus. Ad ostensionem iustitiae suae, proprer remissionem praecedentium delictorum.) Finalem assignat redemptionis propitiationisque causam, id est, ut Dei iustitia declaretur pluribus sane modis, ut diuina ad nos iustificatio ueniat. Vt quod diuinitûs promissum est, iustè & fideliter impleatur, ut uniuersale genus humani delictum non sit penitus impunitum. Quod quidem sola Christi, & innocentis, atque diuini pro nobis sarisfactione expiari potest. Ideò dixit, ostensionem diuinae iustitiae in remissione delictorum praecedentium effici posse. In sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore. Quae quidem delicta Deus hactenus sustinuerat, ut nec puniret, nec absolueret, praesertim circa patres expectantes in limbo, sustinuerat autem, ut denique declararet duntaxat in hoc tempore Christianae gratiae absolui posse delicta. Vt sit ipse iustus, & iustificans eum, qui ex side est Iesu Christi, ad hunc uidelicet finem ipse Deus omnino iustus appareat, & iustum insuper reddat in Christo credentem.","prev":{"citation":"Opera omnia 459.1-4","label":"459.1 to 459.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/459.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/459.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 460.1-3","label":"460.1 to 460.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/460.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/460.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}