{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 46.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 46.1-4","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/46.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Esaias: in alijs linguis, & in alijs labijs loquar populo huic, sed neque sic exaudiet me dicit Dominus. Atque ita quamuis Apostoli ante rudes, accepto Spiritus sancti munere, diuina mysteria subitò uarij linguis effunderent, non tamen Iudaei omnes crediderunt. Ezechiel. Spiritum meum dabo in uisceribus uestris. Et alibi de Baptismo sic, Effundam super uos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, & ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Iudaeorum Doctores ubi librum eorum de lona interpretantur, & ubi exponunt Talmut, nouas scilicet eorum constitutiones pòst Iesum factas, adducunt prophetiam huiusmodi, ut probent quod tempore Messię, non modo ludaei, sed etiam Gentes quaelibet asperatione quadam aquae sordes diluent pec catorum. Esaias in cantico sic: Haurietis aquam in gaudio de fontibus saluatoris, & dicetis in il la die: Confitemini Domino, & inuocate nomen eius (Saluatoris) id est, lesu Messiae lesus enim significat saluatorem. Confitemini Domino, quia scilicet unius Dei cultus ad ducitur per Christum, cessantibus idolis. Subiungit paulò pòst Apostolorum praedicationem apud Gentes hoc pacto: Cantate Domino, quoniam magnificè fecit, annuncia te hoc in uniuersa terra. Quoniam uerò Christus nascitur in ludaea, subiunxit, exulta, & lauda habitatio Syon, qua magnus in medio tui sanctus Israël. Dauid Propheta multa & manifesta de Christo tractat in Psalmo secundo, tertio, decimoquinto uigesimo primo, multisque alijs. Sed missio Apostolorum in longinquas na tiones per illud ostenditur, in omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terrę uerba eorum. Esaias de Messia, ac de missione Apostolorum sic: Quàm speciosi pedes Euangelizantium pacem, Euangelizantium bona. Afflictones quoque Apostolorum ita praesensit, & praegustauit. Propter te mortificamur tota die, existimati sumus sicut oues occisionis. Origenes in tertio commentariorum Genesis sic inquit: Thomas sicut nobis traditum est, lortitus est Parthos, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam citeriorem, An dreas Scythiam, loannes Asiam, Petrus Pontum, Galatiam, Bythiniam, Cappadociam. caeterasque confines prouincias, ludaeis duntaxat praedicans, circuisse deprenditur, & ad ultimum Romae commoratus est, ubi & crucifixus est deorsum capite demerso, quòd ipse ita fieri precatus est, ne exaequari Domino uideretur.","prev":{"citation":"Opera omnia 45.5-8","label":"45.5 to 45.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/45.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 46.5-6","label":"46.5 to 46.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/46.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}