{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 460.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 460.1-3","ref":"460.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/460.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/460.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/460.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Operaeprecium fore uidetur, antequam consequentem disputationem aggrediamur, nonnihil de redemptore per Christum facta disserere. Rationibus uidelicet ex libro de Religione nostro breuiter huc adductis. Ibi enim de hoc latius disputamus. Vita corporis anima est, animae uita Deus, naturae ordo exigit, ut corpus animae, anima Deo pareat. Iustitiae ordo requirit, ut si à Deo dissentit animus, talionis poena dissentiat corpus ab ani ma, atque sensus à ratione. Rebellauit à Deo primi parentis animus, rebellauit corpus ac sensus ab eo. Rebellio prima peccatum fuit. Secunda poena quaedam peccati fuit, atque peccatum, quoniam rationi derogauit à Deo. Complexio affectioque rebellis à primo, quasi sapor quidam profluxit in omnes, proinde quali ut riuuli à fonte manarunt. Hoc originale uitium est caeterorum malorum animae corporisque origo. Hoc uolumina illa Hebraeorum testificantur, quorum diuinitatem testificatur summa illorum prae caeteris antiquitas, consensio penè omnium, propagatio per uniuersum, duratio indefessa, concordia, maiestas, sobrietas & miracula. Hinc illa Magorum à Zoroastre descendentium opinio, omnia scilicet corporis mala à malis animę proficisci, animaque curata caetera mala uitari. Hoc Plato in Timaeo quidem innuit, in Carmide uerò declarat. Vtrum, ut ad propositum reuertamur, rebellio eiusmodi, quoniam infiniti Dei derogauit maiestati, mortales ad infinitam beatitudinem ineptissimos reddidit, neque dirigi, nisi per infinitum Deum poterant. Dirigendi tamen aliquando erant, ne frustrà à Deo fuissent ab initio ad beatitudinem or dinati. Per uoluptatem commissum est peccatum, per contrarium uoluptatis dolorem est purgandum. Peccauit semel omnis quodammodo humana natura in homine illo, qui uicem gerebat omnium, pati similiter semel quodammodo debet omnis in aliquo, qui uicem quoque omnium gerat, qui longè magis cum Deo consentiat, quam ille dissenserit. Omnium uerò uicem post Adam solus ille gerere potuit, qui Deo penitus uinctus esset omnium conditori. Fuit igitur ille Deus simul & homo.","prev":{"citation":"Opera omnia 459.5-7","label":"459.5 to 459.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/459.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/459.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 460.4-6","label":"460.4 to 460.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/460.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/460.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}