{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 461.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 461.1-4","ref":"461.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/461.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"uiam habeat ad salutem, & uterque per fidem Euangelicam iustitiam prorsus adeptus, apud Deum gloriam consequatur aeternam. Quoniam unus est Deus, qui iustificat cir cuncisionem ex fide, Gentilitatemque perfidem.) Ipsemet Deus pariter utrisque prouidens eiusdem fidei, scilicet Christianae munere, utrosque tanquam iustos comprobat, & gratia gloriaque dignatur. Inquit autem ex fide iustificare Iudaeos, & perfidem iustificare Gentiles. Ex side scilicet apud ludaeos omnium antiquissima. Siquidem coepit in Abraham, processitque per Patriarchas alios, atque Prophetas: Christum expectans quandoque fu turum. In hac itaque ludaeus natus, hac quoque munitus, ex hac nimirum iustilicari dicitur apud Deum. Apud uerò Gentiles nulla de Chiisto fides antiqua fuit, sed Apostolis praedicantibus, per hanc nouam subitamque fidem iustificati censentur. Legem ergo destruimus perfidem? Absit, sed legem statuimus.) Ne quis per suprà dicta putet euangelicam „ fidem Mosaicae legi contrariam, subdit: Euangelica lege Mosaicam non disperdi: sed, ut inquit Dominus, adimpleri. Quae enim in Testamento ueteri ceremonialia erant, tanquam signaculum futurorum, in euangelica substantia ueritatem suam reportauerunt. Quae uerò moralia quondam fuerant, optatum finem uotumque praeceperunt. Disponebant enim animorum motus, & pro uiribus amputabant, ut denique penstus purgarentur. Quam sanè purgationem puritatemque perfectam lex Euangelica praestitit. Non Abraham, nec alius quisquam propter circuncisionem, uel simile aliud legis opus apud Deum iustus habetur, sed propter fidem. Cap. XIII. Vdaei Gentilibus, propter legis circuncisionisque priuilegia seipsos in salute recipien da nimium praeferebant. Apostolus igitur quum eiusmodi iactantiam circa legem iam saepe represserit, deinceps etiam circa circuncisionem cohibere prosequitur, repetens uidelicet quaestionem quandam superiorem, ita dicentem: Quae igitur utilitas circuncisionis? Et quoniam Abraham primus mandatum circuncisionis accipit, meritò circa personam eius quaestionem de circuncisione resumit, ita dicens: Quid ergo dicemus, Abtaham patrem nostrum inuenisse secundùm carnem?) Perinde ac si dicat: Postquam diximus gentilitatem pariter atque circuncisionem apud Deum iustificari, Quidnam igitur facultatis eximiae ad diuinam iustitiam consequendam inuenit, reportauitque Abraham secundùm carnem, scilicet circuncisam, id est, ex eo, quòd iussu diuino carnem suam suorumque circuncidit, operaque similia est exequutus? Quasi dicat, per huiusmodi opera perfectam non reportauit iustitiam, sed per fidem.","prev":{"citation":"Opera omnia 461","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/461"},"next":{"citation":"Opera omnia 461.5-6","label":"461.5 to 461.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/461.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}