{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 462.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 462.1-4","ref":"462.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/462.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/462.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":") Quasi dicat, si iudices iustum propter opera legis exteriora, haec quidem humana compro batio fuerit potius, quam diuina. Opera uerò legis intelligit, quod circuncidit, quodue sacrificia obtulit, caeteraque id genus, qualia lex Molaica praecipit obseruanda. Praeterea ex operi bus externis acquiritur ciuilis & humana iustitia, gloriam inter homines quidem habens, sed non similem apud Deum: quoniam non efficit hominem externa gloria dignum, nisi accesserit, & praecesserit ingens fidei & charitatis affectus gratia diuina munitus. Considerandum uerò quod Latinè traductum est, habet gloriam, Graecè haberi propriè gloriationem. Vbi sensus hic est proprius, scilicet habet in se quo glorietur, id est, si per opera liberi arbitrij, tanquam sua, iustitiam promeretur, meritò gloriari potest, non solum apud Deum, sed etiam apud se, id est, non solum diuina gratia, sed proprijs etiam actionibus, atque meritis. Si autem non per opera exter na, sed per ipsam solius fidei oblationem iustus euadit, sola Dei gratia largitateque gloriabitur. Quòd autem Apostolus de Abraham loquitur, similiter de caeteris hominibus uult intell ligi. Quid enim scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam. ) Nempe in Genesi scribitur, Abraham credidisse Deo multiplicationem seminis promittenti. Ac propter eiusmodi fidem, non propter exteriora, à Deo iudicatum esse iustum. Cre didit autem Deo praecipuè promittenti Christum, unde confirmatur perfidem in Christum perfectam iustitiam comparari. Perfectam sanè iustitiam Deus non in uili quidem subiecto, scilicet scriptis motibusque externis, sed in intimo mentis affectu nobis imprimere uoluit, in quo quidem affectu habet exordium. Inquit autem, credidit Deo. Est enim fidei trinus actus. Credere Deum, credere Deo, credere in Deum. Ille quidem credit Deum, qui authoritate nitens, Deum esse prouidereque prorsus affirmat. Credit autem piaeterea Deo, qui diuinis reuelationibus praeceptisque fidem adhibet, atque paret. Credit denique & in Deum, qui fidei charitatem adhibens ad Deum omnia refert, ut ad finem. Primus quidem actus materiam fidei continere uidetur: secundus autem fidei formam, tertius denique finem. Vt „igitur ipsam fidei formam exprimeret, credidit Deo, inquit. Ei autem qui operatur, „ merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei uero qui non ope„ratur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, se„ cundum propositum gratiae Dei.","prev":{"citation":"Opera omnia 461.5-6","label":"461.5 to 461.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/461.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/461.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 462.5-8","label":"462.5 to 462.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/462.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/462.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}