{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 465.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 465.5-8","ref":"465.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/465.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/465.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/465.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"In disponenda uerò conse quentia quod dicitur. Si enim qui ex lege haeredes sunt &c. Sic accipiendum est, si ad hoc ipsum ut aliqui promissam reportent haereditatem, necessarium est hanc ex ipsa duntaxat legis obseruantia consequi, exinanita est fides, atque promissio. Primo quidem, quoniam non modo Iudaeis, sed manifestè Gentibus omnibus legem eiusmodi non habentibus est promissum. Nunc autem ad ludęos solum attinere concederetur. Deinde quia si per legem, ergo fides illa in qua fundata promissio fuit tanquam insufficiens uacillare uidetur, simulque cum illa promissio. Nempe si promissa haereditas reddenda sit, non ratione quidem promissionis, sed legis obseruantiaeque futurae. Promissio eiusmodi fit inanis, quatenus non propter ipsam, sed propter aliud procul futurum redditur quod est promissum. Postremò quemadmodum Diuus Thomas noster enarrat, si promissio per legem implenda dicatur, atque lex impediat quodammodo aut differat promissionis effectum, impedietur quidem dum impleri uidebitur. Quòd autem lex saltem contingenter impediat haereditatis promissae consequutionem, inde probat Apostolus. Quod lex iram operatur, id est, indignationem diuinam, uindictamque in peccatores exaggerat. Quoniam ubi non est lex, nec praeuaricatio accidit. Leuius ergo peccant, qui sola lege naturali uiuunt, quàm qui praeterea legi scriptae subijciuntur. Cum igitur lex eiusmodi culpam quidem praeuaricantibus augeat, adminiculum uerò adiuuantis gratiae non secum afferat, munus uidelicet Christi proprium, consequenter accidit, ut impediat uel differat promissae haereditatis effectum. Praesertim quia per notitiam lege datam excusatio minuitur in peccatis, & propter libertatis licentiaeque auiditatem nitimur in ue titum. Atque hoc quidem incommodi per legem, in moralibus accidit. In caeremonijs quoque quamplurimum, quibus quidem innumeris obseruatuque difficilimis populum iuum saltem usque ad Messiam Mosaica lex astrinxit. Inde frequens admodum praeuaricatio contingebat. Grauior quoque futura, si post Euangelium diuulgatum eiusmodi curiositas prosequatur. Hinc illud Pauli ad Corinthios: Litera quidem occidit, spiritus autem uiuificat. Quia, ut in sequentibus affirmabit, spiritus interius adiuuat infirmitatem nostram. Ex omnibus his concluditur, promissionem haereditatis tanquam optimam, atque de optimo factam, non fundari in eo quod aliquo pacto sit causa mali impedimentique ad consequendum quod est promissum. Ideoque nec in lege fundari.","prev":{"citation":"Opera omnia 465.1-4","label":"465.1 to 465.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/465.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/465.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 466","label":"466","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/466"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}