{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 474.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 474.1-3","ref":"474.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/474.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/474.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/474.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Item religio, ut in Prothagora probat Plato, prima omnium homini contigit, non solum ante omnes artes ad uictum necessarias, sed etiam ante sermonem, atque commertia Cùm uerò etiam maximè omnium fit communis, & firma, sequitur ut maximè omnium sit naturalis. Et quia instigante Deo, rudibus statim hominibus est inserta, non solum maxime naturalis est, sed etiam diuina, quam maximè. Naturale uerò speciet iudicium falli non potest. Neque fallit naturalis instinctus. Multoque minus fallit Deus summa ueritas atque bonitas, aeternitatem religionem promittens, speque eiusmodi praesentibus tùm bonis expolians, tùum malis affligens. Posthaec partem secundam aggrediemur beneficio Hierarchiae secundę intrantes uiam per probationem fidei ad ęternam uitam. De probatione fidei. Secunda pars praedicationis. Adspira nobis precor Alme Deus, uia. ueritas, uita, Trinitas, unus Deus. In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectu angelorum psallam tibi. Idiscipuli Christi decipiendi gratia figmentum introducere cogitauissent, rationem cerrè facilioris persuasionis aliquam habuissent. Contrà uerò fecerunt. Aggressi sunt enim rem, & ad credendum, et ad obseruandum omnium difficillimam. Adde quot modis etiam difficilimis, si tempora, loca, personasque consideres. In temporibus uideliceteruditis, in urbibus amplissimis, plenisque omnium doctrinarum aduersum potentes, plurimosque & doctos, ipsi debilissimi, omnium rerum egeni, ab initio ru des, & paucissimi. Neque accipere uoluerunt, uel Caerimonias à Iudaeis, uel Deos plurimos à Gentilibus. Quod quidem sic admisissent, compertum haberemus, omnes subito Christianos fuisse futuros. Audi Paulum Corinthijs ita dicentem: Videte uocationem ue stram fratres Quia non multum sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi eligit Deus, ut confundat sapientes, & quae infirma sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et quae ignobilia mundi & contemptibilia elegit Deus, & ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Item si fuissent simulatores, non potuissent summa inter se concordia in tot tantisque difficultatibus perseuerare. Perseuerauerunt tamen. Alioquin nihil obtinuissent. Paulus pro Christi gloria annos septem atque triginta innumerabili tormentorum gratia tulit. Perrus quoque tantundem. loannes annos octo atque sexaginta. Caeterique similiter per omnem uitam. Neque pręmium tantilaboris ullum in hac uita sperabant, optabantue. Imò omnia uitae donauitamque ipsam penitus contemnebant.","prev":{"citation":"Opera omnia 473.5-6","label":"473.5 to 473.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/473.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/473.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 474.4-5","label":"474.4 to 474.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/474.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/474.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}