{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 476-2","citation":"Ficino, Opera omnia 476-2","ref":"476-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/476-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/476-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"tet, quoniam non propriam, sed Christi gloriam affectabant. Hinc illud Pauli ad Corinthios: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed lesum Christum DoAAminum nostrum. Nos autem seruos uestros per Iesum. Item, inter uos aliu cit, ego quidem sum Pauli. Alius, ego ipsius Apollo. Nónne carnales estis? Quid Apollo? Quid uerò Paulus? nisi ministri eius cui credidistis. Et unicuique sicut Domi dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus incrementum dedit. Ita neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantai, & qui rigat unum sunt. Nemo igitur in hominibus glorietur, omnia enim uestra sunt, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas, siue mundus, siue uita, siue mors, siue praesentia, siue futu ra, omnia uestra sunt uos autem Christi. Christus autem Dei. Ideo in Actis Apostolorum cum quidam Cornelius adorare Petrum uoluisset, prohibitus est à Petro. Pręterea cum Licaonienses propter miracula Paulo & Barnabae tanquam Dijs immolare uellent, ab eis permissi non sunt, loannes quoque in Apocalypsi adorari se uetuit. Sed quid nam hoc Pauli manifestius? Absit ut gloriemur in alio quam in cruce Domini nostri lesu Christi, per quam mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. Accedit ad haec, quod non inuiti, sed sponte libenterque cruciatus pro Christo ferebant. Hinc Paulus ad Romanos: Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia uerò probationem, probatio uerò spem, spes autem non confunditur. Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Item ad Corinthios, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Rursum ad Timotheum: In hoc laboramus, & maledicimur, quia speramus in Deum uiuum. Fidelis sermo, & omni acceptione dignus, quia Christus lesus uenit in hunc mundum, ut peccatores saluos faceret. Quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consequutus sum, ut in me primò ostenderet lesus Christus omnem patientiam, ad instructionem eorum qui credituri sunt illi in uitam aeternam. Regi seculorum immortali, inuisibili soli Deo honor & gloria in secula seculorum. Rursus ad Colossenses. Nunc gaudeo in passionibus pro uo bis adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corde eius quod est Ec clesia. Item Lucas in Actis: Apostoli ab Iundaeis caesi exultantes incedebant, quia digni habiti essent, qui pro Christi nomine iniurias paterentur. Denique testimonium Apostolorum summopere ualidum est, ex eo quod in fide minimè titubabant. Hinc illud ad Romanos: Quis nos separabit à charitate Christi? Tribulatio? angustia? an persequutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius?","prev":{"citation":"Opera omnia 476","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/476"},"next":{"citation":"Opera omnia 477.1-3","label":"477.1 to 477.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}