{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 477.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 477.1-3","ref":"477.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"sicut scriptum est: Quia propter te mor tificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quod neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare à charitate Dei, quae eit in Christo lesu Domino nostro. Huc tendit, & quod scribit ad Philippenses Ro mae uinctus. In nullo confundar, sed cum omni fiducia sicut semper, & nunc exaltabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, & mori lucrum. Quod si uiuere in carne hic mihi fructus operis est, quid eligam ignoro. Coarctor autem aduobus. Cupio enim dissolui & esse cum Christo, atque hoc quidem mihi multò melius. Permanere autem in carne propter uos necessarium est. Et hoc con fidens scio, quia manebo & permanebo omnibus uobis ad profectum uestrum & gaudium fidei, ut gratulatio uestra abundet in Christo lesu, in me per meum aduentum iterum ad uos. Quibus in uerbis liberationem suam uaticinatus est. Item ad Timotheum: Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis, & dilectionis, & sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri. Neque me uinctum eius, sed collabora in Euangelio secundum uirtutem Dei. Ob Euangelium haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, & certus sum, quia potens est dispositum meum seruare in illum diem. In Euangelij praedicatione laboro usque ad uincula, sed uerbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut & ipsi salutem consequantur, quę est in Christo lesu cum coelesti gloria. Fidelis sermo, quia si commortui sumus, & conuiuemus, si consustinebimus, & corregnabimus. Si negauerimus eum, & ille negabit nos.","prev":{"citation":"Opera omnia 476-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/476-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 477.4-7","label":"477.4 to 477.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}