{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 478.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 478.1-4","ref":"478.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/478.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/478.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/478.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Vnam tamen & ab initio naturam habent. Non igitur natura trahuntur ad agendum, sed ipsi consilio suo aliàs aliter seipsos agunt. Vnde nam contingere id putamus? Quia elementa, arbores, bestię, in suis quibusdam motibus, electionibus, artibus nunquam aberrant. Homo uerò saepissimè. Non quidem ex eo quod intellectus insit illis perfectior. Quibus nec intellectus quidem inest ullus, sed quoniam ab intellectu diuino instrumentoque eius natura nunquam errante trahuntur, homo uerò ab intellectu proprio, qui errare potest, ducitur. Qui etiam si quando ab actionibus proprijs ocium agit ad tempus, tunc ipse quoque Deo ducitur, neque errat. Quod ex uaticinijs & miraculis declarat. Ac si semper duceretur, sicut alia, tantò minus erraret, quàm illa, quantò esset perfectius instrumentum. Rursus si alia se ipsa ducerent, sicut homo, tantò magis errarent, quantò minus perfectam sortita sunt speciem. Denique si electio nostra illata quadam necessitate ferreretur, nunquam aliter ageremus, quam affectio corporis simul atque imaginatio pręsens à sensibus mota nos allicit. Quemadmodum & bestiae faciunt omnes, & bestia nostra. Contra uerò saepè ita primum commoti, mox consultamus, eligimusque contra quam incitatio eiusmodi prouocauerunt. Quoniam libertatem animi & uirtutem eius aeternamque felicitatem rebus mortalibus anteponimus. Quod quidem maximè apparet in Philosophis atque religiosis, qui uel ue ritatis inueniendae, uel diuinae gratiae ineundae, gratia institutionem uitae eligunt, non so lum sensibus repugnantem, sed etiam corpori proculdubio noxiam. Qua quidem in re mens humana liberam actionem imperiumque in corpus corporeaque declarat. Estimonium Apostolorum pro Christo unde potissimum confirmatur? quod neque decipere quenque instituerunt, neque etiam decepti fuerunt. Huc tendit illud Petri: Parati semper estote ad satisfactionem omni poscenti à uobis notionem de ea, quae in uo bis est spe & fide. Item, non enim indoctas fabulas sequuti notam facimus uobis Dei no stri lesu Christi uirtutem & praescientia, sed magnitudinis illius speculatores effecti. Item Paulus ad Corinthios: Ego sic curro non quasi incertum, sic pugno non, quasi aërem uerberans. Sed castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne fortè, cum alijs praedicauerim ipse reprobus efficiat. Hinc Paulus & Apollo ubique cum doctis de Christi mysterijs disserentes Prophetarum uolumina in medium adducebant.","prev":{"citation":"Opera omnia 477-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 478.5-7","label":"478.5 to 478.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}