{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 479.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 479.1-4","ref":"479.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Cum igitur rationibus certis substantiam indiuiduam comprehendit, suo quodam indiuisibili tangit rem indiuisibilem & intelligit. Alioquin diuiduum tangeret non indiuiduum. Hoc ipsum intellectu indiuisibili ad intelligendum sufficiens solum quidem ipsum, ipse intellectus existit. Cùm igitur intellectu alis substantia sit penitus indiuidua, dissolui nunquam potest. Praesertim quia substantia haec intellectualis non solum impartibilis est, sed etiam in se ipsa subsistens, uidelicet à corpore non dependens. Alioquin in se ipsam reflecti non posset. Quemadmodum in Theologia nostra Proculi ratione probamus. Conuertitur autem in se ipsam, dum actionem suam, uirtutemque & essentiam animaduertit & causam. Quod si actio eius tanquam libera remeat intro, multò magis essentia est à corporibus expedita. Oportet praeterea inter naturam cognoscentem, atque cognitam esse proportionem, ut inter uisum atque lumen, inter auditum atque sonum. Multo magis inter intellectum & intelligibile proprium. Intellectus enim intelligibile penetrat definiendo atque distinguendo. Quod sensus circa sensibile nunquam efficit. Intelligibili uerò proprium est, uniuersalis ipsa specialisque rei cognitae ratio. Cùm igitur haec à loco temporeque sit absoluta, merito intellectus ab eisdem solutus est atque sempiternus. Eges humanae non aliter aut admittuntur ab initio, aut postquam admissae sunt proEpagantur, quam uel consuetis, communibusque humanarum, & naturalium rationum suasionibus, uel authoritate quadam imperatoria, impetuue armorum uel facilitate & commoditate uiuendi, atque illecebris uoluptatum. Praeterea siderum dispositio, non alijs unquam instrumentis, quam eiusmodi leges inter homines potest inducere. Quamobrem cum Christianam legem cognouerim apud homines sanae mentis, & ortam aliquando & citò latissimè propagatam, dum probabiles illi multorum argumentationes aduersarentur, dum arma potentum contra illam ubique saeuirent, dum palam omnis humanę uo luptatis usus spesque ab ea prorsus aufenetur. Legem eiusmodi neque humanam esse, neque à coelesti fato pendere, sed diuinam omnino, & supercoelesti quadam potentia proficisci necessariò concludemus. Quid? quod multis ante seculis longo ordine à plurimis Prophetis atque Sybillis singula haec praedicta fuerunt, quod in sequentibus ostendemus. Quid?","prev":{"citation":"Opera omnia 478.5-7","label":"478.5 to 478.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 479.5-7","label":"479.5 to 479.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}