{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 479.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 479.5-7","ref":"479.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"quod Christus, uitae magister, mortem suam, persequutionem aduersum discipu los suos ubíque futuram, propagationem immutabilitatem religionis suae, miserabilem ludaeorum ruinam breui uenturam. Gentilium conuersionem, ludaeorum quorundam pertinaciam usque ad mundi finem duraturam, tùm ipse praedixit, tùm discipulos suos inspirauit, ut dicerent. Atque id quod mirabile est, Christus obsidionem in sabbato futuram, & exitium fame ferroque à Gentilibus inferendum, atque stragem inauditam & captiuitatem. Praeterea ludaeorum in omnes Gentes, non aliter ante praescripsit, quàm losephus scripserit post ruinam. Denique si religionis maximen propria puritas est, haec certen diuinissima est, quae neque uiles posteriorum ludaeorum superstitiones, & spurcissima Talmut deliramenta, neque obscoenas & iniquas Gentilium fabulas, neque abominabilem Mahumethensium licentiam & Alchorani ineptias admittit. Quae neque terrena praemia. ut leges aliae, sed coelestia pollicetur. Neque aduersarios legis suae interfici iubet, quemad modum iussit Talmut & Alchoranum, sed uel ratione doceri, uel oratione conuerti, uel patientia tolerari, neque uirtutes ambitionis aut uoluptatis autem tranquillitatis humanae sed Dei solius gratia ardenter exercet, totumque hunc mundum pessundat, & pro nihilo habet, ut mundum alterum consequatur. Ad idem pertinet sermonis puritas simplicitasque, & maiestas insolita concordiaque & occulta quaedam uerbis insita uirtus.","prev":{"citation":"Opera omnia 479.1-4","label":"479.1 to 479.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 479","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}