{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 481-2","citation":"Ficino, Opera omnia 481-2","ref":"481-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/481-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/481-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/481-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"culpa dimensionem. Hae namque quum sint efficaces, neque frangunt, neque resistunt, sed culpa duritiae solidae. Duritia uerò soliditasque qualitas quaedam est. Ideò eiuimodi qualitate sublata, statim corpora procul à fractione corporibus se prorsus insinuant. Liquida liquidis, sicut ignis aëri, aër aquae. Item liquida solidis, ut oleum chartae, uel ligno, ignis ferro. Quid ergo? Nunquid glorificatum corpus quod ad ipsam animae iam factae diuinae naturam redactum est, omni soliditate caret? Nequaquam: ait enim, Palpate, & uidete, &c. Quomodo igitur lignum utrinque stante soliditate sine mutua penetrat fiactione? Quia qualitas haec admodum uilis, uelut propria terrae, quo soliditas, uel duritia no minatur, non tantam uim habet ad faciendam fractionem, penetrationem prohibendam, quantam habet facultas corporis animalis iam, atque tum ad motum efficacem, & penetrantem. Talis enim est animae diuinitatisque potestas. Tum ad connexionem partium corporalium, & faciendam, & conseruandam. Profectò si animae officium est repugnantia in corpore deuincire, & simul conseruare deuincta, perfectè id efficit: quando & id ipsa in diuinitatem absorpta est, & corpus in ipsam. Claritas corporis gloriosi magis natu ra distat ab oculo, quàm Solis claritas. Sol enim etsi summum tenet in toto corporalium genere, genus attamen non transcendit. Gloriosum uerò corpus quatenus ad animae di uinae conditionem iam ascendit, eatenus transcendit & Solis terminos, & oculi facultatem, qui quamdiu simpliciter terrenus est, minus potest gloriosum lumen, quàm Solis lumen aspicere. Sed quemadmodum in uoluntate arbitrioque animae positum est demonstrare seipsam, tum ad aures uerbis, tum ad oculos nutibus, ita glorificatus homo habet in suae uoluntatis arbitrio ostendere suum corpus iam spiritale, uel occulere. Sed quomodo? Non quidem se alterando. Non enim decet, neque afficiendo iuuentutis imaginationem: falleret enim, sed uel suos radios continendo, ne uberius effluant, uel intuen tis oculi radios roborando. Potest & circumfusum aërem in superficie sua, prout libuerit, figurare. In qua figura se accommodet intuentibus. Sic Christus in gloria uisus est in monte Tabor. Sic post resurrectionem uisus est matri, temperatione uidelicet radiorum. Figuratione uerò aëris circumfusi, apparuit mulieribus, & discipulis. In hortis quidem, uelut agricola, peregrinantibus peregrinus, piscantibus uerò piscator. Fregit panem, leuissimo tactu: facultas namque diuinae manus uicem gladij supplet.","prev":{"citation":"Opera omnia 481","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/481"},"next":{"citation":"Opera omnia 482.1-4","label":"482.1 to 482.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/482.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}