{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 485.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 485.1-4","ref":"485.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/485.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/485.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/485.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Nam & Gigantem praesentia regit, quae pusillum rexit infantem. Sed quonam pacto potuit ipse spiritus eatenus dilatari? Potuit quidem, siquidem eatenus dilatatur & radius. Spiritus quidem uapor quidam radiosus, & in conum sicut radius à base protenditur. Adde quòd sanctus Dei Spiritus, quatenus Pauli spiritum coelum uersus protrahebat in longum, eatenus in corpus Pauli circumfusum aërem undique contrahebat, subitoque coctum calore suo in corpore Pauli supplebat in spiritum. Nam & in nobis spiritus aëre iugiter attracto reficitur. Igitur interim anima Pauli morte plantae uegetabat in corpore solido, dum spiritale corpus etiam animabat, tangensque cum eo coelum tertium, expedita à uarijs corporis ministerijs, Dei perspiciebat arcana. Sic animus quatenus suprema tangebat, nec erat propriè in corpore solido, nec extra corpus omnino. Quoniam habitabat in corpore spiritali, & hoc qua ta tione fiat, nesciri fatetur ab homine. Nos autem etsi nescimus, attamen opinamur. Raptus est non sua uirtute profectus, sed diuina perductus in tertium coelum, scilicet corporale, id est, empyreum. Primum namque coelum est tota syderea regio, stellas uidelicet planetas continens, atque fixas. Quam & nonnulli Philosophi, praesertim ludaei, non solùm con tiguitate, sed etiam continuitate molis unam esse dixerunt, & geminos habere motus, eosque oppositos. Proprium quidem ab Occidente, alienum ab Oriente. Nequit enim na tura una oppositos habere motus aequè proprios. Hac igitur causa ab hac regione sydederea ascenditur ad chrystallinam, cuius sit motus unus abstricte, quem syderea imitetur. Praeterea quum motus in syderea sit multiplex, atque diuersus, qualitas quoque multiplex, scilicet perspicua simul, & lucida, uarieque lucens, meritò procedimus ad Chistallinum coelum. Cuius unus sit motus, & qualitas una. Rursum quia super mobile debet esse stabile, tanquam perfecti, & super perspicuam qualitatem, quę quodammodo passiua est, debet esse lumen uelut actiuum, nimirum super candorem motumque chrystallini lumen, & stabilitas est empyrei. Primum itaque coelum sit stelliferum: secundum chrystallinum: tertium sit empyreum: ubi Paulus uidens lumen, quod sequentia per se non lucida semper illuminet, & mobilia illuminet non mobiliter. Ex hoc excogitauit ipsam Dei bonitatem prorsus aeternam, & uirtute praeditam infinita. In bonitate rursum infinita, ideoque infinita propagabili propaginem reperit infinitam, ac penitus intimam.","prev":{"citation":"Opera omnia 484.7","label":"484.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/484.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/484.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 485.5-7","label":"485.5 to 485.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/485.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/485.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}