{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 486.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 486.1-4","ref":"486.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/486.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/486.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/486.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Secunda hicrarchia contemplando peruenit ad agen dum. Sed Dominationes uelut architecti sequentibus imponunt communes prouiden tiae regulas. Caeteri iam exequuntur. Virtutes quidem coelos mouendo gubernant, & Deo tanquam instrumenta ad miracula facienda concurrunt. Potestates interim, quae prouidentiae ordinem uideantur impeditum, propellunt. Tertia hierarchia iam ad inferiora magis gubernanda descendit. Principatus publica curant, principes uidelicet, atque ciuitates. Archangeli unumquemque ad diuinum cultum dirigunt, sacrisque intersunt. An geli minora disponunt, & singuli singulis custodes assistunt. Paulus hactenus inspexit diuinorum coelorum faciem in tribus coelis corporeis, & tribus coelis angelicis apparentem. Quos quidem coelos angelicos praecipuè Paradisum cognominauit, hactenus est quasi uidere, dum Dei potius exteriora uidet per coelos utrinque fulgentia. Audiuisse praeterea dicit: auditu enim interiora cognoscimus. Dum Dei cognouit arcana, quatenus ipsi Deus reuelauit ultra ideas Angelorum, atque coelorum, ideas insuper aliorum, quae creare potest, modo uelit. Quorum sanè arcanorum cognitio non potest ab homine percipi, nisi beato. Ideò Paulo non licuit haec hominibus eloqui. Nam minimè percepissent. Nihil prodest nobis, ò fratres, scire duntaxat, Paulum altissima conscendisse, & illuc subinde secum discipulos adduxisse, nisi & ipsi tales nos Paulo praebeamus, possit nos quoque ad excelsa prouehere. Ponderosa non possunt ad altissima prouehi. Deponamus itaque fratres omnia terrenorum pondera uitiorum, purgati & leues accedamus ad Paulum, oremus Deum ut manum supplicibus piam porrigat. Porriget ille statim benignitate sua, facileque eleuabit leues in altum. Illic nos discumbemus dapibus Angelorum. Despiciemus itaque terras, ubi mortales tanquam sues inuoluuntur assiduè luto, & sordibus nutriuntur. Interea nos inter Angelos infinitis uescemur suauissimae Mannae saporibus, & ex ligno uitae uinum cum Christo bibemus aeternum. Eloquutus autem quae uidit, id est, fa cies corporeorum angelicorumque coelorum discipulis, Lucae, Barnabae, Clementi, Timotheo, Tito, Dionysio, Hierotheo, quos perduxit in tertium coelum, tribus praecipuè gradibus, sicut & ipse tribus ascenderat, atque descenderat: eos igitur sic est alloquutus: Accipite, ò filij, fidem, qua credatis primum bonum esse à uobis in primis amandum, à quo & res omnes habent, ut amari debeant, & uos habetis, ut amare possitis. Sperate, filij, si amaueritis ipsum, uos à Deo proculdubio redamari.","prev":{"citation":"Opera omnia 485.5-7","label":"485.5 to 485.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/485.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/485.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 486.5-8","label":"486.5 to 486.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/486.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/486.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}