{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 488.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 488.4-7","ref":"488.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/488.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/488.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/488.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quid denique prosunt alimenta corpori, nisi calor concoquat, digeratque, & non uiuentia in formam uitae traducat? Similiter mortuae nobis sunt res, actionesque omnes, nec animam nutriunt, nisi charitatis calore tangantur, referanturque ad ipsam animae uitam, ad ipsum uidelicet Deum. Omnia sub terris semina rerum quasi mortua iacent, nisi uerno Solis feruore uiuificentur, & germinent. Nata rursum mortuos habent colo res, atque figuras, nisi luce Solis illuminentur. Similiter uita carente, quaecunque uirtutes ab hominibus nuncupantur, nisi formentur. In qua & calor est, & lumen. Calor quidem quatenus Deum appetit. Lumen autem quatenus delectatur, & Deo utrumque summatim uno amoris diuini & charitatis nomine comprehenditur: quo tanquam solaris uirtus nostra omnia fecit uiua, sic & salis more conseruat. Sed curnam charitas sola facit, ut uirtutes caeterae sint uirtutes? Quando & foelicitatem, id est, ad finem ultimum dirigit. Quod & primum omnium est principium, facit ut & caetera sint nobis bona, quatenus ad primum refert bonum. Cuius tamen participatione sumtbona. Ideò seorsum ab illo quaesita sunt mala. Sola tandem charitate Deum consequi possumus. Quum enim ille sit immen sus, non possumus illum apprehendere, nisi nobis ille se dederit. Non datille seipsum, nisi animo charitate danti. Ideò per uiam intelligendi nimium tempore longo proficimus. Per uiam amandi breuissimo plurimum. Paucissimi quoque ingenio ad Deum adniti possunt, charitate omnes accedere, ideò ne quis conqueri possit, statuit Deus charitatem, quasi foelicitatis uiam omnibus aequè communem, quae reducit in patriam. Ibique pro diuersis amandi gradibus gradus digerit gaudiorum, efficitque ipso amoris condimento, ut aeterna saturitas fastidio careat. Animus enim per amorem non solùm plenitudine delectatur, sed & interim appetit eam: ideoque perpetuò delectatur. Appetit, inquam, non consequi, sed tenere. Eodem igitur amore desiderat retinere bonum, quo & affectauerat consequi. Sicut & leuia eadem leuitate in sublimi manere contendunt, qua contenderant proficisci. Animus denique non scientia, sed charitate fit Deus. Sicut lignum, non quia lumen externum ab igne capiat, sed quia calorem, ignis euadit. Sic & animus non per externam notitiae lucem, sed per amorem in Deum, fit Deus, & intrinsecus inde lucet ut Deus.","prev":{"citation":"Opera omnia 488.1-3","label":"488.1 to 488.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/488.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/488.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 489.1-4","label":"489.1 to 489.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/489.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}